BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De oculis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 475

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


qua non existit calor, ac proinde neque incendium. Aio fore, ut totum rapiatur,
sed non aequali motu; celerius quidem caelo proximum, mox lentius ac lentius,
prout ab illo abscesserit longius, quod toties mihi iterandum fuit. Ex illa igitur
dispari celeritate partium, dum etiam nonnullae, tenuiores motu effectae, ascen-
dunt, densatae aliae descendunt, distractio oritur atque attritio; ac proinde, nisi
maiori alia vi prematur Aristoteles, asseret, ex attritione illa existere posse exhala-
tionum incendium. Caeterum, verene id dicatur an non, nihil moror; iterumque
Galilaeo in memoriam revoco, me non Aristotelis placita quasi vera tueri, sed
Simbellatoris argumenta impugnare. Hic igitur aerem atque exhalationem ad
caeli lunaris motum agi posse negavit: dicti sui rationem illam attulit, quia
caeli superficies laevis est et polita; non ergo ad eius motum exhalationes ferri
posse: postremum hoc probavit experimento, quia, si catinum, quasi caelum
aliud, circunducatur, aer inclusus quiescit. Ego vero primum dictum praetereo,
quod verum puto; rationem expendo, quam falsam existimo: quia, laevis licet
sit et polita caeli superficies, moveri tamen ad eius motum poterunt exhalationes
contentae; quod manifesto politissimi catini aut vitreae sphaerae exemplo atque
experimento probatur, ad cuius motum, flamma candelae indice, aer inclusus
movetur. Nulla ergo est Galilaei ratio, quidquid sit de Aristotelis doctrina, quam
satis superque falsam ostendas, si caelum liquaveris, hoc est si quidquid Terrae
circumaffunditur, tenue ac liquidum ostenderis, solidorumque orbium multeplici-
tatem sustuleris.

Examen XLI.

Dictum illud Aristotelis, quo motus caloris causa dicebatur, ita intelligendum
dixeram, non quasi calor sit effectus ipsius motus proprius atque immediatus;
hic enim, in hoc casu, ab attritione fit; sed quia, cum motus ipse attritionis sit
causa, atque ex attritione calor existat, dicitur etiam motus causa caloris icona nota .
Neque mirum videri debet, hac usum forma loquendi Aristotelem, cum saepe
aptius, certe usitatus, mediata usurpetur causa, quam proxima atque immediata;
ut cum ambulationem sanitatis causam dicimus, atque id genus alia sexcenta.
An vero hoc Aristoteles dictum, ex antiquiori aliqua schola desumptum (hebes
ipse, scilicet, et pingui Minerva homo), non satis assecutus sit, eius demum sen-
sum ac vim, Galilaeo multa post saecula explanante, percepturus, pudet me
pluribus inquirere: id unum tamen scio, scholam illam, quam bonam praeclaro


pagina successiva »
 
p. 475