BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 477

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


experimento: Id enim quotidiano discimus usu, inquit, ligna, oleum, ac reliqua
omnia, tunc calorem excitare, cum absumuntur. Ego vero, contra, experimento alio
oppositum evincere conatus sum. Aerea enim lamina inter mallei ictus ac ver-
bera maxime incalescit; semper tamen ad libellam idem pondus probat icona nota . Quia
tamen videram, multa insensibiliter fortasse minui posse, quorum propterea dispen-
dium nullo librae examine explorare possem, ideo id ipsum mihi obieceram, iis
verbis: Quod si quis forte hoc loco asserat, deperdi quidem partes, sed adeo
minutas, ut sub librae, quamvis exiguae, examen non cadant etc.
Addidi tamen,
gratis omnino hanc partium iacturam invehi, nisi aliquo saltem argumento illa
se prodat; cum ergo in lamina, inter mallei verbera incalescente, nullo deprehen-
datur indicio haec partium iactura, affirmari proinde necessario non debere. Ex
quibus satis intelligere poterat Galilaeus, non usque adeo rudem me atque hebe-
tem fuisse, ut ignorarem, multa consumi posse, nullo tamen sensibili indicio,
quando id ipse mihi obieceram. Dum igitur tot tamque obviis experimentis cona-
tur ostendere, minui posse quamplurima, nullo decrementi manifesto argumento,
oleum atque operam perdit: cur enim tanto negotio probet, quod neget nemo?
Cum illo igitur hac in re sentio: globus inauratus longo usu atteritur; odo-
ramenta, nullo sensibili decremento, vias ac domos complent. Quamvis, si cum
Peripateticis loqui velim, odorem tam multum in species magis odorati cor-
poris,
quam in ipsius substantiam tam late diffusam, referendum dixerim; quae
etiam specierum sese late fundentium vis multis allatorum exemplorum accom-
modari facile posset. Sint haec tamen ut libet; illa certe non disputationi, quae
ea non poscebat, sed aliquantulae ostentationi, si verum fateri velit, data sunt.
Ex his nihilominus aliud nihil infert, nisi multa consumi posse, quamvis decre-
mentum deprehendi non possit: quod iam in Libra ultro concesseram. Nego
tamen inferri ex his, etiam in illa laminae contusione, qua fervet, aeris partes
deperdi: quaero enim, quibus argumentis illa partim iactura constet, quando ne simbellae quidem beneficio indagari potest. Huc ergo disputationis devene-
ramus, cum Galilaeus, Acute tu quidem, Sarsi, inquit, interrogas, unde mihi haec
partium iactura in incalescentibus attritione corporibus constare possit, si ne


pagina successiva »
 
p. 477