BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 478

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


exactissime quidem libellae examen subit; non tamen usque adeo inextricabiliter
me illigat hoc argumentum, ut, aliquantulae logicae beneficio, ex his angustiis
evadere non possim. En tibi filum, si postulas, Ariadnae; progressum videlicet
logicum porrigo. Inter attrita corpora, quaedam constat nulla ratione minui; quae-
dam maxime consumi etiam sensu experimur; alia denique insensibiliter absu-
muntur. Iam vero, quae nulla ratione attritu minuuntur, ea neque incalescunt,
cuiusmodi sunt specula duo plana ac polita, quorum affrictu, ut nulla partium
iactura, ita nullus calor, existit: quae consumuntur maxime, ea plurimum incale-
scunt, ferrum, v. g., lima expolitum: ergo quorum consumptio dubia est, nec mani-
festa, qualis est ferri aut aeris inter verbera incalescentis, si ea ex attritu inca-
luisse videris, absumpta quoque, saltem probabiliter, inde coniicies. Haec Galilaei
progressio est, non logica solum, sed etiam tropologica; usque adeo abest a vero.
Hoc ut apertius fiat, eosdem, si placet, gressus relegamus. Constat, ait, in attri-
tione quaedam nihil, alia maxime, nonnulla insensibiliter, minui. In his non mora-
bor diutius, sint licet quaedam, quae vestigia vellicent, et ultra progredientem
revocent. Pergamus. Quae nihil attritu consumuntur, illa nec calent. Hic haereo,
atque hanc ipsam positionem diserte nego: quin, ea ipsa est de qua disputamus.
Mea siquidem hactenus illa vox fuit: Quaedam attritu non consumuntur, et
tamen incalescunt; quale est aes inter mallei verbera. Tua vero haec est:
quaecumque attritu non consumuntur, illa neque incalescunt. Hoc ipsum tibi pro-
bandum est, Galilaee, quod primo loco quasi certum ponis. At, inquis, constat
id speculorum laevissimorum experimento, quorum attritu, ut nulla pars consu-
mitur, ita caloris nihil exprimitur. Sed malim exeplum aptius afferri: loquimur
enim de corporibus quae affrictu atteruntur; specula autem laevissima ac poli-
tissima non atteruntur; non ergo mirum si neque incalescant. Non atteruntur,
inquam, mutuo affrictu specula: neque enim attritio est quilibet corporum con-
tactus, sed is tantum ex quo aut minutissimarum separatio partium, aut earum-
dem saltem existat distensio; quarum haec quidem in ferri aut aeris contusione,
illa in eorumdem limatura, reperitur. Cum ergo in illa speculorum demulsione
potius, quam attritione, nulla partim separatio aut distensio reperiatur, illorum
nulla erit attritio, ac proinde neque incalescent. Speculorum igitur exemplum
ad rem non facit; estque hoc plane speculum praensare unguibus, quod vulgo
dicitur, et filum, non Ariadneum, sed Arachneum verius, vel in primo labyrinthi
ingressu disruptum, suum destinet Theseum, non educet. Assignandum igitur
est Galilaeo exemplum corporis, quod atterri constet, nihil tamen eius deperdi:
ex hoc enim, si non incaluerit, aliquid in rem suam decerpserit. Hoc autem dif-
ficile est, illi praesertim qui corporum decrementum omnino insensibile admittit.
Nego igitur, quod ad exempla speculorum attinet, vitra polita ac laevia atteri,
cum nulla partium esse possit aut consumptio aut distensio, quarum altera sal-
tem ad attritionem requiritur.


pagina successiva »
 
p. 478