BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Analytica posteriora » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 479

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Sed dederim licet, duo vitra laevissima mutuo affrictu atteri; nego tamen
attritione illa nihil illorum consumi: si enim insensibilis omnino consumptio ad-
mittatur, non video, qua ratione possit Galilaeus evincere, nihil in speculorum
attritione consumi, si rei huius testes sensus habemus, qui de insensibili partium
iactura nequeunt iudicare. Tam ergo mihi incertum est, an in speculorum attri-
tione nonnullae partes evolent, ex quibus tamen abscendentibus calor nullus exi-
stat, quam in ferri contusione an nullis abscedentibus particulis calor tamen
maximus producatur; ut hinc inferre quis possit, partium consumptionem reperiri
quidem nonnunquam in attritione, sed ad calorem excitandum conferre fortasse
nihil, cum incalescant alia attritu, nulla cognita consumptione partium, ut in
contusione ferri accidit, alia vero partibus abscedentibus ne tepescant quidem,
quod evenit in speculorum illa demulsione.
Sed et illud ex adytis sapientiae, documento scilicet meo, depromit Galilaeus:
corpus nimirum aliquod gravius, etiam in specie, futurum post aliquam partium
iacturam, quam esset antea. Si enim, inquit, nodosum ac densum aliquod lignum
rariores et porosiores partes adiunctas habeat, quarum levitate in aquis sustineatur;
iis detractis, partes reliquae, utpote graviores in specie, descendent atque mergentur
.
At ego gratias quidem, quas debeo Galilaeo, pro hac habeo gratia: sed norit,
iamdudum in haec nos naturae secreta penetrasse. Certe non semel hac de re
disserentem audivi Magistrum meum, atque ea maxime occasione, cum auream
sphaeram eius ponderis confici docuit, ut eo intra aquam staret loco quo loca-
retur, summo, imo, medio. Horum igitur ac similium memor, Galilaei documento
carere facile poteram icona nota .
Iam vero in re nostra, in qua quaeritur, an ad calorem ex attritione exci-
tandum necessaria sit partium consumptio, nihil iis probatur argumentis, quae
tantum id esse posse evincunt, non autem re vera ita esse; quod unum quaeri-
tur. Esto enim, in ferri percussione pondus semper idem non sit evidens nullius
iacturae argumentum, quod potuerit ex eo aliquid evolare, quod levius


pagina successiva »
 
p. 479