BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De officiis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 480

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


esset in specie quam ferrum icona nota : nullo tamen, ac ne probabili quidem,
argumento efficitur, ut haec consumptio re vera extitisse dicenda sit. Nos autem,
nisi ratio aliud suadeat, sensu ad scientiam ducimur: sensus autem pro me stat;
ratio seu logica progressio Galilaei ipso in ingressu concidit, ut ostensum est
supra: gratis igitur haec partium absumptio affirmatur.
Ut autem ostenderet Galilaeus, vere in attritione multas corporis attriti partes
evolare, reliquis corporis partibus in specie leviores, ab experimentis dictis suis
fidem facit. Ne videar, inquit, haec quasi fugitans dixisse, si quis vitra aut durio-
res lapides fregerit, ad confractionem omnem fumum quendam ex iis ascendentem
apertissime cernet; qui suo illo ascensu necessario ostendit, esse se aere leviorem.
Id ego primum expertus sum, cum specillorum vitra clavi ferrove alio rotundarem.
Hic ego tria notatu digna animadverto: primum est, id quod e fractis erumpit
vitris, fumum esse; alterum, ex eius ascensu necessario ostendi, esse illum aere
leviorem; tertium, experimentum desumptum esse ex illa specillorum rotunda-
tione, quae ex levi clavis ferrive alterius corrosione efficitur.
Ego vero neque fumum illum esse, neque aere leviorem, ascendat licet, exi-
stimo. Primum probo eodem Galilaei experimento, sed exactius aliquanto insti-
tuto. Laminam vitream utraque manu arreptam in duas ipsemet partes effrin-
gat; advertet, nullum inde fumum erumpere. At si ex fractione inclusus poris
fumus aut exhalatio ascenderet, harum copia maior ex totali illa propemodum
vitreae laminae confractione erumperet, quam ex levissima eiusdem vitri corro-
sione, cum pori ibi plures, quam hic, aperiantur: sit enim licet lamina, utraque
manu duas in partes diffracta, amplissima, nullus fumus existet; sit licet vitri
corrosio levissima, pulvisculus ille semper erumpet. Hoc igitur argumento est,
quidquid ascendit non fumum esse, sed eiusdem vitri pulvisculum, qui ex illa cor-
rosione ac comminutione vitri a reliquis partibus seiungitur; quae comminutio cum
non accidat, si duas tantum in partes vitrum effringatur, nihil propterea evolat icona nota .


pagina successiva »
 
p. 480