BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Argonautica » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 481

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Pulvisculum autem illum, quamvis in specie aere graviorem, supra aerem
ascendere, nihil vetat (atque hoc est alterum, quod expendendum posueram).
Experimur plus nimio, nobis pulverulenta incedentibus via, ac subiectum pedibus
pulverem, suspenso quamvis gradu, calcantibus, pulveream illico nubem ascen-
dere atque in altum evehi; ut e longinquo spectantes etiam illud effari cogat:
Quis globus, o cives, caligine volvitur atra? An, quaeso, levior propterea aere est
pulvis ille, qui aerem tamen exscendit? an, quaeso, et hic fumus est? Aio igitur,
quidquid e vitri aut saxi confractione evolat, minutissimas esse vitri aut saxi
particulas, quae aeris ipsius motu feruntur tantisper in altum; mox tamen
iterum subsidunt ac decidunt. Si enim is fumus esset aut halitus inclusi poris,
maior, ut dicebam, eiusdem materiae copia ex toto vitro bifariam dissecto
existeret, quam ex levissima eiusdem corrosione; cum tamen contrarium expe-
rimento constet. Reliqua ex his facile etiam diluuntur icona nota .

Examen XLIII.

Ut eos hoc loco prorsus conficiat Galilaeus, qui e nubium attritione fulgura
ac fulmina emicare contendunt, telum hoc intorquet, aitque, tunc eos maxime
ignes accendi, cum suspensae et quietae nubes, nullo actae turbine, conquiescunt.
Sed ii vel levissima corporis declinatione ictum eludent; dicent enim, attritio-
nem, quae nubem incendit, non tam alterius incursu nubius existere, quam interna
partium cuiusque nubis agitatione compressioneque vehementi: hic porro par-
tium motus adverti non potest, fieri enim potest manente totius nubis eadem
figura. Praeterea, in troclearum funibus, quamvis lentissimo atque omnem sen-
sum fugiente motu actis, ex sola partium valida compressione calor atque incen-
dium excitatur icona nota . Nubium ergo partes agitari intus vehementissime poterunt,
ac proinde etiam incendi, nullo tamen totius nubis motu percepto.
Neque Aristoteles, quod sciam, in numero est eorum, qui tonitrua nubium,
quasi montium, incursu fieri asseverant: satis ille sonitus illius causam assignat,
cum exhalationum vim magnam, motu agitatam incensamque, per obstantes nu-
bium cuneos erumpere, fragoremque illum excitare, diserte scribit.


pagina successiva »
 
p. 481