BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 390

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


alteri, in quam aequinoctium autumnale incidit, subiecta respondebat imago Li-
brae, Librae signum ea dicta est. At postea, cum firmamentum una cum suis
sideribus in ortum, tardissime licet, excurrerit, hinc factum, ut partes illae primi
mobilis, sideribus illis prioribus in ortum subterlabentibus destitutae, eorum tan-
tum servarint nonmina, singulis scilicet sideribus in aedes proximas dilapsis. Ita
iam multae harum imaginum, suis sedibus digressae, alias habitant aedes, ante-
cedentis sideris nomine nuncupatas. Harum una Libra est, quae domum illam
suam priorem, inscripto tamen prae foribus nomine, Librae Signum, Virgini
iam locavit, atque Scorpii aedes migravit, quarum tamen etiam nunc in limine,
litteris grandioribus incisum, legitur domini nomen, Signum Scorpii. In signo
igitur Scorpii Librae sidus habitat; atque hac ratione quidquid in Libra est,
pariter in Scorpio est, nec venenatae iacula caudae pertimescit. Scorpius enim,
nocentissima sui parte hac domo extorris, iam a multo tempore cum Sagittario
praeliatur, ut ex ipsa figura facile constat.
Sed quid ageret Simbellator? Venerat illi in mentem, gratum se quamplu-
rimis
facturum, si praesentissimum adversus venenatos scorpionum ictus reme-
dium proferret in publicum, atque, ut merci suae fidem faceret, in se ipso et
bestiolae vulnera admitteret et vim medelae potentissimae experiretur. Sic enim
ipse: Aptius igitur molto libellum illum suum Sarsius Philosophicum atque Astro-
nomicum Scorpium appellasset: sic enim nomini facta melius convenirent, cum in
eo nihil praeter venenatas punctiunculas et verba aculeata reperias. Sed opportune
mihi cautum est, qui praesentissimum adversus huiusmodi vulnera remedium novi.
Hoc ergo animalculum contusum probe atque contritum vulneribus apprimam: ex
quo fiet, ut suum cadaver illud venenum resorbeat, meque incolumitati restituat
.
Huic igitur operi explendo, quam ego occasionem non feceram, ipse sibi, qua
licuit qua non licuit, concinnavit. Sed nimirum, ut iis qui praegrandes serpentes
brachiis colloque implexos, suae pretium merci facturi, popello ostentant, fami-
liare est edentatos aut mites angues saepe pro venenatis supponere, ita, pro
noxio et vulnifico Scorpio, Galilaeus eam zodiaci partem accepit, cui iam praeter
nomen nihil pene superest Scorpii. At Scorpius hic venenatus non est: quid igitur
iuvat tristissimum terendi apprimendique vulneri noxii animalculi remedium
iactare? Apprimat, atterat, ut libet; se unum premet, non Scorpium, qui nullus
est, neque proinde vulneri, si quod est, faciet medicinam. Sed quam vereor, ne,
quod dici vulgo solet, pro Scorpio Galilaeus Cancrum acceperit! cui nisi caudam
addidisset de suo, nunquam profecto is abiisset in Scorpium. Et sane non admi-
rari non possum, e tam multis, quibus se in Libra mea tam male habitum que-
ritur Galilaeus, ne unem quidem prolatum, quo meam usque adeo acerbam testa-
retur maledicentiam. Sed, ut arbitror, nimium delicatus videri noluit. Haec igitur
interim maneant: visum cometam in Librae lancibus, et, quod idem est, in signo
Scorpii; nunquam in meis versibus usurpatum esse Librae signum, ac proinde


pagina successiva »
 
p. 390