BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 483

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


potest, sed etiam comminui, ac, nisi aliud obstiterit, hoc saltem nomine in-
calescet icona nota .
Dixeram cum Statio, fundae gyris aerem quasi constringi ac densari, indeque
incalescere ac plumbum liquare. En, inquit Galilaeus, Sarsius modo aeris atte-
nuatione calorem gigni asseruit, nunc, una cum Statio, eiusdem constipatione glan-
des plumbeas igniri canit: id quam constanter? At ego haec ita semper inter se
connexa putaveram, ut ex uno semper etiam inferri alterum posset. Neque enim
unquam pars una aeris concrescet, quin aliae rarescant illam ambientes, in su-
bitis praesertim concretionibus; neque contra in celeri solidi motu adhaerens,
quasi distractus, rarescet aer, quin pressus circumstans densetur icona nota . Nos igitur
hoc loco aeris attritionem inquirimus, quae tum in rarescentibus tum etiam in
sese densantibus corporibus reperitur, immo vero in densatione maxime.

Examen XLV, XLVI et XLVII.

Quaecumque examine quadragesimo quinto obiiciuntur, satis superque supra
diluta sunt. In quadragesimo sexto illud peculiare mihi a Galilaeo imponitur:
quia enim inter caetera exempla attriti aeris et durissima corpora liquantis,
illud addideram, ex historicis fide dignis haberi, plumbeas pilas tormentis bel-
licis excussas nonnunquam in aere liquescere, atque invalido ictu ferire, negat
ipse id fieri posse, quando perexiguo tempore, quo per aerem fertur, liquari ab aere
accenso non potest ea pila, quae in fornacem coniecta diutius eius flammas, nihil
emollita, toleraret. Rationem propterea mihi aliquam excogitandum esse, qua osten-
dam, accenso aere vehementius ac celerius posse plumbum liquari, quam vehe-
mentissimis fornacis flammis. Nec abnuo: aio enim, flammam quamcumque, validi
spiritus vi actam et in cuspidem acutissimam tenuatam, non plumbum modo,
sed aes quoque cuspidis illius igneae attactu liquare illico posse. Hoc mihi pol-
licetur quotidianum experimentum, in quo exigua lucernae flamma, quae oris
ipsius halitu per tubulum tenuissimum inspirato difflata, atque in acumen tenuis-
simum evibrata, vitrum ipsum subito liquat et solvit, atque artificium forcipibus
stylisque formandum emollit: usque adeo vehemens ignis ille est, qui aeris vehe-
menti impulsu citatur. Aer igitur ignitus, et valido concitatus impulsu, validius
etiam uret quam fornacis flamma, sed quieta icona nota . Sed addit praeterea: Cereus


pagina successiva »
 
p. 483