Grassi, Orazio
Ratio ponderum Librae et Simbellae
potest, sed etiam comminui, ac, nisi aliud obstiterit, hoc saltem nomine in-
calescet .
Dixeram cum Statio, fundae gyris aerem quasi constringi ac densari, indeque
incalescere ac plumbum liquare. En, inquit Galilaeus, Sarsius modo aeris atte-
nuatione
calorem gigni asseruit, nunc, una cum Statio, eiusdem constipatione glan-
des
plumbeas igniri canit: id quam constanter? At ego haec ita semper inter se
connexa putaveram, ut ex uno semper etiam inferri alterum posset. Neque enim
unquam pars una aeris concrescet, quin aliae rarescant illam ambientes, in su-
bitis
praesertim concretionibus; neque contra in celeri solidi motu adhaerens,
quasi distractus, rarescet aer, quin pressus circumstans densetur . Nos igitur
hoc loco aeris attritionem inquirimus, quae tum in rarescentibus tum etiam in
sese densantibus corporibus reperitur, immo vero in densatione maxime.
Examen XLV, XLVI et XLVII.
Quaecumque examine quadragesimo quinto obiiciuntur, satis superque supra
diluta sunt. In quadragesimo sexto illud peculiare mihi a Galilaeo imponitur:
quia enim inter caetera exempla attriti aeris et durissima corpora liquantis,
illud addideram, ex historicis fide dignis haberi, plumbeas pilas tormentis bel-
licis
excussas nonnunquam in aere liquescere, atque invalido ictu ferire, negat
ipse id fieri posse, quando perexiguo tempore, quo per aerem fertur, liquari ab aere
accenso non potest ea pila, quae in fornacem coniecta diutius eius flammas, nihil
emollita, toleraret. Rationem propterea mihi aliquam excogitandum esse, qua osten-
dam,
accenso aere vehementius ac celerius posse plumbum liquari, quam vehe-
mentissimis
fornacis flammis. Nec abnuo: aio enim, flammam quamcumque, validi
spiritus vi actam et in cuspidem acutissimam tenuatam, non plumbum modo,
sed aes quoque cuspidis illius igneae attactu liquare illico posse. Hoc mihi pol-
licetur
quotidianum experimentum, in quo exigua lucernae flamma, quae oris
ipsius halitu per tubulum tenuissimum inspirato difflata, atque in acumen tenuis-
simum
evibrata, vitrum ipsum subito liquat et solvit, atque artificium forcipibus
stylisque formandum emollit: usque adeo vehemens ignis ille est, qui aeris vehe-
menti
impulsu citatur. Aer igitur ignitus, et valido concitatus impulsu, validius
etiam uret quam fornacis flamma, sed quieta . Sed addit praeterea: Cereus
pagina successiva »
p. 483