BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 484

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


globulus sclopeto excussus tabulam etiam crassiorem perforat; non ergo in aere
liquescit: quod si non liquescit cera, cur liquescat plumbum? Sed unde constat
Galilaeo, cereum globulum in aere non liquescere? an quia asserem perforat?
at exhalatio, etiam liquata cera liquidior ac tenuior, hoc est fulmen, non asseres
modo, sed muros etiam ingentes permeat: potest ergo cereus globulus, etiam ab
igne mollitus, obstantem taiicere tabulam, si magno feratur impetu. At, dicet,
si plumbum liquescit, invalido ictu feriet. Nego consequentiam: quamvis enim
liquescat, si tamen pari agatur impetu, pariter feriet, cum feriendi vis ex motus
potius velocitate, quam ex duritie ferientis corporis, habeatur icona nota . Quod si quan-
doque plumbeae glandes inter vestes haeserunt, ictu irrito ac figura mutata, non
ex eo quod calore diffluxerint, sed aliunde icona nota ratio petenda est.
In quadragesimo septimo. De fatuis illis ignibus in coemeteriis cuiuspiam
adventu hominis, aut lenis aurae flabello, excitatis, affirmo, satis illos vel hoc
uno significare se motu genitos esse, quod vel spiritus impulsu, vel alicuius
adventantis existunt motu icona nota ; atque ita, quos veluti parentes agnoscunt, et
insequentes praecedunt, et insequuntur fugientes.
Dum vero illud iterum atque urget Galilaeus, attritionem non esse
nisi corporum duriorum, ac proinde aerem atteri non posse; si duri nomine id
intelligatur, quod alterius motui resistit, nec facile scinditur, vere id dictum exi-
stimo: sed, ut alias saepius, aer ac nubes corporibus celerrime actis obsistunt,
eorumque cursum nonnunquam omnino sistunt. Nisi enim aut densetur aer, aut
scindatur, corpori alii transitum non praebebit icona nota ; constipatio autem omnis, aut
scissio, tempus aliquod requirunt: si quid ergo incurrat celerius, quam ut debi-
tum ei tempus permittat, neque densabitur aer, neque scindetur, nec proinde
moveri ulterius corpus alterum permittet. Hac igitur ratione durescit aer, atque


pagina successiva »
 
p. 484