BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 485

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


ita alterius duri corporis incursu atteri potest. Quod si duri nomine illud intel-
ligi quis velit, quod, quocumque se modo habuerit, seu quietum, seu motum,
difficile scinditur; nego, hanc duritiem requiri ad attritionem. Ego vero aerem
atque exhalationes, non in ipsa quiete, sed in agitatione ac motu, atteri dixi;
cum scilicet, ex ipsa motus celeritate, resistendi vim habent, et plagas sentire
possunt.
Illud autem hoc loco non admirari non possum, usque adeo nihil Galilaeo
interesse inter aerem et palearium, ut, quemadmodum in hoc, exigua stipula in-
censa, moles tota eodem igne comburitur, ita, si quid aeris arserit aliquando,
non ante flamma defervere debeat, quam, toto penitus absumpto aere, sola pa-
buli penuria restinguatur. Sed nubes et ipsa concipiendo igni apta est; num
ergo, pari ratione, si quando, emicante subito igne, pars nubis exarserit, tota
illico nubes, nullis reliquiis, conflagrabit? icona nota Longe aliter se res habet. Nubes
enim, arida licet atque infoecunda, aestivo quamvis exustum sidere circumvolet
caelum, atque ignivoma centum e faucibus Aethnam provocet, non uno tamen
emicat fulgure, enecat fulmine; sed, qua se primum igni praeparat, illa parte
lucet, illa nocet, cetera nigra adhuc atque innoxia; mox, ubi parte alia ignem
conceperit, eadem disrupta pariet, reliquis integris. Ita aer non, quasi tomen-
tarius pulvis, concepto semel igne totus evanescet in flammam, sed tantum, si
qua atteritur atque igni apte praeparatur, exardet; caeteris partibus nihil in-
terim ab igne timetur, nisi se illi concipiendo aptius aliquando disposuerint.

Examen XLVIII.

Ut ostenderem, cometae flammam, ex Aristotelis sententia, potuisse ardere
diutius, neque subito extingui incendio, dixeram, ut nostros inter ignes quosdam,
sicciore materia pastos, brevissime conflagrare videmus, alios vero, pinguiori
pabulo enutritos, non ad interitum illico properare, sed ardere diutius, ita fieri
posse ut simile quid in fulgure ac fulmine aliisque brevioris vitae ignibus accidat,
quod apud nos in materia sicciore; cometis vero id eveniat, quod facibus aliisque
diuturnioribus flammis. Galilaeus, ne quid inexpensum praetereat, male id meis
rebus accommodatum monet: fulgura enim, si sicciore constant materia, in al-
tiori aeris regione gigni debere; cometas, si densiori pabulo nutriantur, ac proinde
graviori, suo semper pondere in humilioribus plagis haesuros: nihilominus tamen,
cometas altiores plagas incolere, eorumdem circa Terram diurnus motus ostendit;
contra vero, fulmina non longe a Terra discludi, tempus brevissimum fulgor inter
ac sonitum interiectum demonstrat. At ego non usque adeo severam legem impo-
sitam existimo levioribus gravioribusque corporibus, ut semper haec in imis, illa


pagina successiva »
 
p. 485