BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 486

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


in summis haerere plagis debeant, si praesertim non solitaria, sed mixta fuerint.
Nubes hoc mihi aqua graves persuadent, quae aeri superinnatant leviori, quia
aqua illa a materia ipso aere leviori substentatur, hoc est ab exhalationibus
igneis. Ergo, si quid etiam omni subiecto aere levius, hoc est igneum, materiam illam viscidam et glutinosam cometarum icona nota sua elevet levitate, ex altiori spe-
cula, longum in tempus, nobis cometae fulgebunt, fulminibus interim subiectis
in nubibus dirum intermicantibus, quod ab aqua aliaque graviori materia, cui
admiscentur, vel invita deprimantur.
Nunc me illa vocat de calore digressio, in qua se e schola Democriti atque
Epicuri unum profitetur Galilaeus. Quia tamen ieiune admodum, hoc loco, dispu-
tationem libro dignam paucis absolvit versibus, neque mihi pronum est cum eo
disputare, cuius ignorem principia, nihil ideo de hac sententia statuo. Habeat
hanc ille sibi sine rivali; illorum hac de re arbitrium esto, qui, recte sentiendi
aeque ac loquendi magistri, incorruptae fidei tutelae excubant. Nonnullus
tamen, qui me angit, scrupulus aperiendus est. Hic mihi ex iis nascitur, quae
ex Patrum, Conciliorum, ac totius Ecclesiae placitis, de Eucharistiae Sacramento
apud nos indubitata censentur; qualia illa sunt, abscedente, verborum potentis-
simorum vi, panis ac vini substantia, superesse nihilominus eorumdem sensibiles
species, colorem scilicet, saporem, calorem aut frigus; has vero divina tantum
vi, atque, ut ipsi loquuntur, miraculose, sustentari. Haec illi. Galilaeus vero diserte
asserit, calorem, colorem, saporemque ac reliqua huiusmodi, extra sentientem,
ac proinde in pane ac vino, pura esse nomina: ergo, abscendente panis ac vini
substantia, pura tantum qualitatum nomina remanebunt. Quid ergo perpetuo
opus miraculo est, puris tantum nominibus sustentandis? Videat ergo hic, quam
longe ab iis distet, qui tanto studio harum specierum veritatem ac durationem
firmari conati sunt, ut etiam divinam huic operi potentiam impenderint. Scio
equidem lubricis ac versutis ingeniis videri posse, patere hinc etiam effu-
gium aliquod icona nota , si fas sit sanctissimorum fidei praesidum dicta ad libitum in-


pagina successiva »
 
p. 486