BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 488

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


quod alteri imprimit, ita attritum ferrum quidquid caloris alii praebet, ipsummet
patitur. Si ergo calor non pro ipsa sensatione sumatur, quidquid calor est, in
calefaciente aeque atque in calefacto est: non est ergo extra sentientem purum
nomen. Secundo, dictum illud, Motus est causa caloris, cuius vis non satis Ari-
stoteli perspecta olim fuit, nunc tandem Galilaeus genuino ac vero exprimit sensu:
En, inquit, hic ille motus est, qui calorem efficit; motus videlicet corpusculorum
viva corpora permeantium. At, Galilaee, motus hic etiam frigoris causa esr, sapo-
rum, atque odorum omnium, idque te iudice; nihil ergo erat, cur signanter adeo
caloris causa diceretur, non autem saporis aut odoris. Ego vero non ita ineptos
existimem priscos illos fuisse, ex quibus hanc vocem Aristoteles tibi desumpsisse
videtur, ut, quam omnium prorsus sensationum causam putarent, hanc uni cale-
factioni, quasi propriam, tribuerent: nimirum peculiarem quemdam nexum inter
motum et calorem vidisse credendi sunt, cum motum caloris causam esse dixe-
runt. Sane si quis, quasi commune quoddam effatum, pronunciaret, Solem cau-
sam esse betarum, nae ille maximam brassicis, fabis, ac reliquo olerum populo,
iniuriam faceret, quando aeque omnia tam claro genita parente se iactant. Non
existimet igitur Galilaeus, ita iniquos priscos illos fuisse, ut eam calori quasi
peculiarem causam assignarent, quam sibi qualitates omnes apud ipsos vindica-
rent, hoc est motum corpusculorum, in quae corpora maiora solvuntur.
Praeterea, Sensationum, inquit, diversitas ex diversis eorumdem corpusculorum
figuris oritur: fortasse enim rotunda ac laevia dulcem, angulosa et scabra ama-
rum, saporem efficiunt. Ergo sensatio eadem eamdem corpusculorum figuram
requiret: calor igitur ab eiusdem figurae corpusculis semper producetur. At cum
lux calefaciat, haec autem Galilaeo nihil sit aliud, nisi luminosa substantia in
atomos indivisibiles dissoluta; indivisibilia igitur, dum carnem permeant, eamdem
dividunt ac proinde calefaciunt: sed indivisibilia nullius figurae sunt; non ergo
eiusdem cuius sunt igniculi, qui, divisibiles cum sint, figuram aliquam admittunt.
Praeterea, indivisibile, ex communi philosophorum sensu, non dividit, cum locum
non occupet: lux ergo carnem non dividet, cum ex indivisibilibus distinctis et
separatis constet: neque ergo calefaciet, cum calefactio sit carnis nostrae divisio.
Sed et illud admirationi est, ita scilicet corpuscula illa suarum tenacia figu-
rarum esse, ut contusione atque attritione nulla easdem mutare cogi possint. Sac-
carum enim, v. g., natura dulce, teratur licet in dies ac menses, numquam
attritione illa fiet, ut corpuscula, quae in eo dulcedinem secreto mellificio figu-
rabant, mutata forma, in amaritiem degenerent: id quod in amaris etiam expe-
rimur. Itane vero credibile est, nihil tam longa attritione corpusculorum illorum
angulos deteri, nihil aliorum laevorem exasperari? Quod si figurae mutentur,
debet et sapor variari: manet tamen idem seu dulcis sive etiam amarus. Quid
plura? Galilaeus ipse corpus calorificum dissolvi paulatim asserit in corpuscula
minora ac minora, ac demum, quasi per gradus, ad ultimam summamque dis-


pagina successiva »
 
p. 488