BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 489

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


solutionem in atomos plane indivisibiles pervenire. Dum ergo corpuscula illa
magis magisque solvuntur, ut indivisibilia tandem fiant, eorum figuras perpetuo
mutari credibile est: semper tamen calefaciunt: non ergo haec figurae varietas
sensationum efficit diversitatem.
Lucem autem, ut aiebam, tunc fieri asserit icona nota Galilaeus, cum quid in
atomos indivisibiles solvitur; haec autem indivisibilia non, ut olim alii, physica
vult esse, sed mathematica ac vere nullarum partium: in atomi realmente
indivisibili
. Hinc porro non una mihi exoritur difficultas icona nota . Prima
illa est, quam supra exposui. Nam si lux ex dispersis indivisibilibus existit, cum
indivisibilia continuum corpus non dividant, omnis autem sensus ex divisione con-
tinui sit, ex Galilaeo; nullus erit a luce sensus: est autem etiam a luce calor:
ergo vel lux ex dispersis indivisibilibus non est, vel non est calor continui divisio.
Sed quoniam, in hac nova philosophandi ratione, plus aliquid audendum vide-
tur, quam in veteri illa ac religiosa nimis, quid, si Galilaeo quispiam positionem
illam negaverit, cui uni tota dissertationis huius moles incumbit? Titillatio, inquit,
extra sentientem nihil est. Fac me, hoc loco, novarum magis rerum studiosum,
quam veritatis indagatorem: nihil cunctatus, propositionem illam diserte nego.
At id contra communem omnium sensum est, inquies. Sed nos nova sectamur, ac
plane incredibilia. Aio igitur, titillationem, non minus quam calorem, qualitatem
quandam esse extra sentientem, atque hanc cuicumque corpori inesse, eius tamen
sentiendae organum circa genas maxime ac nares, alas et plantas, a natura con-
stitutum: his igitur partibus ubi leniter, hoc est apta ratione, sensibile appli-
citum fuerit, sensum illum ab ea qualitate excitari, medium inter molestum ac
iucundum. Itane vero, inquis, in papyro aut pluma, per genas leviter ducta,
titillatio est? Ita plane, si titillationis nomine non sensationem, cuius solum ani-
mal est capax, sed qualitatem ipsam, hoc est totum id a quo sensatio illa existit,
intelligas: ea plane ratione, qua neque calorem igni inesse dixi, si caloris nomine
sensus ipse sumatur; inesse autem, si vox haec illud significet, a quo caloris
sensus existit. Haec autem in gratiam tantum Galilaei dixerim.
Praeterea, neque illud usque adeo mihi certum videtur, quod ille innuit:
tactus nimirum sedem toti quidem inesse corpori; maxime autem
volae ac pulpulis digitorum icona nota . Nam, cum hae partes callosiores ac durio-
res semper natura sint quam reliquae, minus aptae sentiendo videntur. Expe-


pagina successiva »
 
p. 489