BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - Quaestiones » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 491

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


videantur, quaerebatur, an amplius illud siderum lumen libero oculo ostensum
inde oriretur, quod pars aeris sideribus in speciem circumfusi, ab ipsis side-
ribus illuminata, unum veluti corpus cum ipso sidere constituere videretur, ac
proinde maius illud efficeret sui adiectione. Quod inane commentum ut refelleret
Discursus cometici auctor, illam, inter caeteras, rationem attulit: lucis illud addi-
tamentum sideribus ab aere illuminato esse non posse, quia aer neque incendi
neque illuminari potest. Hoc igitur loco, quamquam non ignorarem illorum dictum
falsum esse, ad illud tamen refellendum rationem hanc idoneam non existi-
mavi, cuius propterea vim mihi expendendam proposui; eamque nullam esse
ostendi, opposito plane, sed veriori, argumento. Hoc est. Constat, aerem vere illu-
minari, ex aurora, crepusculis, aliisque exemplis innumeris: falsa igitur haec
ratio est; ac proinde per illam non stabit, quin sidera ex illuminatio aere pin-
guescant et maiora compareant; quin Sol ipse, horizonti propior, ex eodem aere
clariori maiorem crescat in orbem, etc. Atque haec summa dictorum meorum.
Quare hoc unum Galilaeo praestandum fuerat, ut ostenderet aerem illuminari
non posse: quidquid enim praeter hoc molitur, non est ad rem. Nam revera
sidera ex additione illuminati aeris non augeri; Solem in horizonte non inde
maiorem apparere, quod crepusculorum quasi vestem luminosam induerit; ac
reliqua omnia a Galilaeo hoc examine docte admodum et copiose ingesta, facile
admitto. Illud unum falsum esse affirmo, aerem scilicet illuminari non posse. In
hac probanda propositione omnis erat impendendus conatus; hanc enim si veram
ostendisset, omne tulisset punctum. Videamus ergo quid in hanc rem afferat.
Quid tu mihi auroram obiicis et crepuscula, Sarsi? Non aer in his, sed vapores
crassiores illuminantur. Sed libet ex Galilaeo quaerere hoc loco quid ipse aeris
nomine intelligi velit. Auctores enim illi, adversus quos disputat, aeris nomine
liquidum hoc et tenue corpus intelligi volunt, quod oculos nostros et caelum
interiacet, quod aerem vulgo dicimus, quodque, nusquam vaporum expers, ibi
purissimum censetur, ubi quam paucissimis deturpatur. Aer enim purus et vapo-
rum expers, quem illuminari non posse contendit Galilaeus, nusquam, quod sciam,
reperitur; neque ulla parte caeli ad nos siderum lux defluit, quin per impurum
aerem et lumini obnoxium transeat. Ut ergo dederim, purum aerem illuminari
non posse, satis illis ac mihi est, si hic saltem quem ducimus, per quem caelum
intuemur et sidera, nunquam non vaporosus, semper lumen sistat, remittat et
frangat: quod aurorae, crepusculorum ac perpetui circa Solem splendoris exem-
plis ostenditur. Addo etiam, Solem, dum maior in occasu cernitur quam cum
media regnaret in aula, aeris illuminati argumentum esse certissimum: cum
enim haec amplior Solis forma ex refractione fiat solarium radiorum in aere
vaporoso, non possit autem radiorum refractio esse sine illuminatione corporis
in quo refringuntur, si in aere vaporoso franguntur, aer ergo huiusmodi illu-
minatur.


pagina successiva »
 
p. 491