BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 391

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


id falso mihi a Galilaeo adscriptum; nihil a veritate neque a Magistri mei dictis
alienum a me prolatum, cum il Librae lancibus cometa esse non potuerit, quin
simul esset in signo Scorpii; ex eo porro quod in Librae lancibus natus sit,
satis inde opportunam mihi occasionem oblatam, operi illi meo Librae nominis
inscribendi. Hinc praeterea discant qui haec legent, ecquis nostrum alterius dicta
pervertat, quis confidentius falsa pro veris iactet, quis denique verius omnia suis
usibus aptet: quae mihi hoc ipso loco ac toto opere subinde obiicit Galilaeus icona nota .


pagina successiva »
 
p. 391