BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - Quaestiones » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 492

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Quod si nusquam purus aer habetur, impurus autem illuminatur, absolute
dici potest, aerem illuminari. Ac pari etiam ratione, si nusquam frumentum repe-
rias
non aerineum et loliaceum, atque utrumque genus frugis ita permistum nasca-
tur, ut nullo cribro, eventilatione nulla, secerni possit; haud inepte quis dixerit,
frumenti esu capitis existere vertiginem, ac proinde tritico abstinendum ei, qui
id morbi genus experiri nolit, quamvis lolium, non autem triticum, hanc ver-
tat rotam.
Dixi ex communi sensu in mea Libra, Solis ampliorem formam ad horizon-
tem ex interiecto aere vaporoso eoque illuminato nasci, idque auctores olim nec
paucos nec vulgares sensisse. Dictum hoc Galilaeus ita interpretatur, quasi dixe-
rim, ex Sole atque illuminato aere, e duobus veluti luminosis, confici maius illud
lucis simulacrum, cum nihil unquam tale commentus sim. Nempe id unum age-
bam, ut ex iis auctoribus ostenderem, illuminari aerem posse; nihilque praeterea,
nisi hoc unum, ex illa maiori Solis apparente forma mihi poscebam. Sciebam
quippe, phaenomenon illud ex refractione solarium radiorum in vaporosam
sphaeram incidentium existere. Sed quia ex hac ipsa eorumdem radiorum
refractione efficitur, aerem vaporosum illuminationi obnoxium esse, ideo am-
pliorem Solis faciem, etiam summorum virorum consensu, in illuminatum aerem
referendam asserui, non quod illuminatorum vaporum adiectione moles Solis
excrescat, sed quia, dum ex lucis refractione apparenter tumescit, ostendit, aerem
illum illuminari in quo suam frangit imaginem. Quibus etiam summis viris
Galilaeum ipsum addo, diserte asserentem, incrementum illud figurae solaris ex
eadem refractione in aere vaporoso produci.
Sed cum diximus, inquit, aerem illuminari non posse, de eo aere locuti sumus,
qui flammam proximus ambit, ac de ea illuminatione, quae inde illi accidat, quod
ab eadem flamma incendatur. Sarsius autem de aeris illuminatione agit, quae
illi longe etiam a flamma dissito, absque ullo incendio, evenire potest. Sed huic
Galilaei interpretationi repugnat, quod auctores illi, quos hoc loco arguebat, quia
sidera ex aeris illuminatione maiora, in speciem, fieri contendebant, numquam
aerem sideribus proxime circumfundi existimarunt: iis enim adamantini caeli
sunt, quibus infixa sidera ab aere remotissima emicarent. Illi ergo, non aerem
sidera contingentem, qui nullus apud illos erat, sed elementarem hunc nostrum,
qui a sideribus longe distat, siderum lumine sive accendi sive illuminari volue-
runt: ac proinde, si, quod erat necesse, eorum dictum Galilaeus arguebat, non
debuit illud ad aerem luminosis corporibus proxime circumfusum referre.
Quoniam igitur tota haec a Galilaeo congesta argumentorum multitudo adver-
sus eos tantum vim habet, qui absolute asserunt, aerem sideribus, in speciem, affu-
sum ab iis ita illuminari, ut mox, pari cum iis luce fulgens, sui veluti adiectione,
ampliorem una cum iisdem luminis molem constituat; nihil plane me tangit, qui
positionem illorum non absolute mihi propugnandam suscepi, sed id unum contendi:


pagina successiva »
 
p. 492