BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 493

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


nullam scilicet rationem illam esse, qua eam Galilaeus impugnat, quod nimirum
aer illuminari non possit, quando hic revera illuminatur; ac propterea, sia alia non
urgeat ratio validior, per hanc non obstet, quin aeris illuminati adiectione crescere
sidera existimentur. Sic enim progreditur series argumenti: Quod amplior siderum
species in aerem illuminatum referri non possit, ea ex Galilaeo ratio facit, quia
aer illuminari non potest; sed haec ratio falsa deprehenditur, cum vere aer illu-
minetur; ergo, si haec una spectetur ratio, species siderum amplior illuminatio
circum aeri tribuetur. Probet igitur Galilaeus, aerem hunc nostrum, de quo loqui-
mur, illuminari non posse, quod unum rei conficiendae est satis; nam reliqua
omnia, pulcherrima, eruditissima, verissima quamvis sint, ad rem non faciunt.
Sed quid hoc est? Post illam umbratilem plane pugnam, in qua tu tibi adver-
sarium finxisti (nihil enim eorum a me dictum, quae docte adeo impugnas), in
qua proinde tam multa, quae tempus non poscebat, prodige profundisti; aeris illu-
minatione, quae sola belli causa fuerat, nondum profligata: quid hoc, inquam,
est, quod tam gloriose victoriam canis: Cedete dunque, Sarsi, e tacete? Vox haec,
mi Galilaee, longe abest ab illa animi tui moderatione: nisi forte, qui Epicurum
hactenus egisti, nunc Pythagoram induis, ac proinde, quasi discipulo, silentium
indicis, et tandem dare manus iubes. Video quid expectes: cadere, nimirum, apte
in rem tuam videretur vox illa, Vicisti, Galilaee. At non ex me audies vocem e
tam diri monstri icona nota ore profectam. Silentium tamen mihi ipse imperabo, ubi
prius paucis, quae reliqua sunt, de flammae perspicuitate percurrero.

Examen L et LI.

Inter caeteras machinas, quibus conatus est Galilaeus ostendere, cometam
flammam non esse, etiam illa fuit, quod cometae coma perspicua fuerit, cum per
illam nihilominus sidera intermicarent; nulla autem flamma, ait ille, perspicua
est; ergo cometa flamma non est. Ut ergo huius vis argumenti expenderetur,
quaerendum mihi fuit, essetne vere flamma perspicua, an non: neque longe
mihi huius rei experimentum petendum fuit, cum, ad lucernae lumen sedenti,
mihi se mediis in flammis nigricans ellychnium visendum praebuit; mox, in
incensa lignorum strue, carbones ac semiusta ligna patuerunt; expertus tamen
et alias flammas rariores, ut aquae vitis ac sulphuris, harum interiectu nihil
eorum tegi animadverti, quae ultra ipsas constitissent: ex quibus apertissime infe-
rebatur, flammas, nisi materiae alicuius peculiaris qua constent opacitas obstet,
natura sua perspicuas esse, non autem opacas. Quia tamen verissima id etiam
est, flammas nonnunquam impedimento esse, ne obiecta ultra ipsas posita videan-
tur (quod non flammis solum, sed rebus omnibus, seu propria, seu aliena, luce


pagina successiva »
 
p. 493