BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - In De sensibus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 494

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


fulgentibus accidit), propterea huius rei causam, et, nisi fallor, veram attuleram:
quia nimirum, cum species fortior ac validior vehementius potentiam moveat,
quam species alia debilior; lux autem validissimum obiectum sit, ac tanto vali-
dius, caeteris paribus, quanto propius potentiae fuerit; nihil mirum, si lucidi cor-
poris interiectu obiecta ultra ipsum posita nonnunquam tegantur. Verum, ad
hanc machinam evadendam, novam quamdam perspicui definitionem commini-
scitur Galilaeus, aitque: Perspicuum illud esse, quod rem ultra se positam videri
permittit: et, quod inde consequitur, opacum illud, quod eam videri non patitur.
Ergo, mi Galilaee, meridianus aer simul opacus est, atque perspicuus: opacus,
quia nudis oculis astra videri non patitur; perspicuus, quia iisdem telescopio
armatis eadem per otium spectari permittit icona nota : ac proinde aeris eadem pars
omnino, eodem tempore, tibi, per telescopium intuenti, maxime perspicua, Iovem
ostenderet; mihi, nudis oculis spectanti, opacissima, omnia, praeter Solem, teget.
Alia igitur longe est perspicui definitio: hanc ego ex Vitellone aliisque opticae
magistris decerpere interim malo. Nam ex Vitellone diaphanum, sive perspicuum,
illud est, per quod lumini et speciebus transitus patet; opacum contra, per quod
transitus nec speciebus nec lumini ullus permittitur. Alii, verbis quidem aliis,
eodem tamen sensu, perspicuum illud vocant, quod lumini rerumque formis per-
vium est. Quamvis autem hae definitiones ab ea, quam Galilaeus attulit, prima
fronte nihil differre videantur, differunt tamen toto caelo: fieri enim potest, ut
per corpus aliquod species et imagines rerum ad nos perveniant, non tamen illas
videamus, ob earumdem specierum confusionem in oculo: sicuti eum per clausae
fenestrae foramen in obscurum cubiculum rerum externarum species immittuntur,
nulla prope foramen distinguitur imago, sed tantum in maiori quadam distantia
ab ipso foramine, in qua separantur species illae, quae, foramini proximae, per-
mistae erant et confusae. Aeri igitur, etiam meridiano, aptissime convenit Vitel-
lonis definitio, sive nudis sive armatis oculis sidera intueamur: semper enim,
quia perspicuus est, siderum speciebus liberum ad nos transitum praebet, illae-
que ad oculos nostros perveniunt eosque imbuunt; sidera tamen ipsa videri non
patitur, non quia opacus sit, sed quia lumine ampliori interiecti medii oculi iidem
implentur, quo sideris minutior species confunditur et infuscatur. Galilaei defi-
nitio aeri competit noctu tantum; tunc enim solum siderum lucem videri per-
mittit omnibus: non autem interdiu, quo tempore omnia, praeter Solem ac Lunam,


pagina successiva »
 
p. 494