BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - In De sensibus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 495

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


detegit. At definitio Vitellonis aliorumque nocturno ac diurno aeque aeri congruit.
Aio igitur, non minus in meridiana luce, quam intempesta nocte, siderum ad
nos species ac formas pertingere, ac proinde, non minus diaphanum aerem esse
cum Solis luce perfunditur, quam cum nocturnis tenebris infuscatur; latere autem
luci sidera quae noctu patent, quia lucis diurnae vis amplior validius visus orga-
num afficit, quam minutior illa quae a sideribus profluit: non quidem, quod ulla
aeris pars, sidus atque oculum interiacens, clarius micet quam sidera ipsa; sed
quia ad oculum plurimae aeris illuminati partes lucem transmittunt, a sidere
autem quolibet, quasi ab uno puncto, lux radiat. Multiplex ergo ille radiorum,
quamvis infirmiorum, ab illuminato aere venientium concursus in oculo, sideris
confundit imaginem obruitque, nec sentiri permittit icona nota . Idem enim visus accidit
sensui, quod et aliis: nam, ut sine doloris sensu impressum carni ferrum can-
dens excipimus, si eodem tempore proximis partibus large admoveatur et gla-
cies; atque amaros non aversamur succos, si multo conditi melle sorbeantur,
cum tamen et tacitum ignis attingat, et gustum succus amarus inficiat; ita, quam-
vis ad oculum sideris forma perveniat, aeris tamen illuminati species amplior
minorem illam obruit confunditque.
Sed, nisi fallor, concedit tandem Galilaeus, flammam, si exigua sit, perspi-
cuam esse; si tamen molis fiat amplioris, minus semper ac minus perspicuam
futuram asserit. Ergo aqua, ex eodem Galilaeo, perspicua non erit; non vitrum;
addo, non aer ipse: haec enim, quae ab omnibus inter perspicua numerantur, quo
maiorem crescunt in molem, eo minus perspicua sunt, quia, cum semper admista
illis sint opaca corpuscula, ad incrementum molis totius crescit etiam opacitas.
Aut ergo neget Galilaeus, vitra, aquas, aerem ipsum esse perspicua, aut his addat
et flammas.
Video tamen quo me angustiarum redigere tentet. En, inquit, Sarsi, quam
non severe ac rigorose tecum agam. Nam, si mercatorum more ad libellum pen-
sandae res forent, ne causa excideres, accendenda tibi esset flamma cometae ma-
gnitudini par, eaque longissime ab oculo statuenda, ac per eam demum nobis
sidera ostendenda. Ego tamen non haec abs te reposco; longe faciliorem sterno
viam: flammam, non illam immensam, sed ulnarum decem; huius ab oculo distan-
tiam, non multarum Terrae diametrorum, sed ulnarum centum, requiro: per hanc
si cuiquam stella ulla transpareat, victum me fateor; si vero nulli contingat stellas
per huiusmodi flammam intueri, hanc unam tibi mulctam impono, silentium. Haec
ille, perbenigne sane in speciem, sed nec callide minus. Ego vero, quae Galilaeus


pagina successiva »
 
p. 495