BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 496

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


ad hoc experimentum facilius capiendum tam large donat, non liberaliter minus
reiicio, ac meum plane mercatorum more agi volo, et rem omnem ad libellam
expendi: sed id unum reposco, quod ipse cautus ac nimium tenax nec protulit
nec dedit; quod unum si habuero, eodem, quo cometa constitit loco, eademque
mole, flammam succendam, ne minima quidem sidera contegentem. Quaeris, Ga-
lilaee, quid illud sit? Materia nimirum illa, qua cometas accendi putavit Aristo-
teles. Illa enim, si memini, vox etiam tua est: Rebus longe positis velandis eamdem
inesse vim seu flammis seu corporibus illuminatis. Sed, tuo etiam suffragio, cometa
corpus est illuminatum; ergo, quae huic cometae, corpori illuminatio, vis fuit ad
obtegenda ultra ipsum posita sidera, eadem plane erit eidem corpori succenso:
sed corpus hoc illuminatum sidera non tegebat; ergo neque succensum texisset.
Quare, si eamdem illam mihi aut similem materiam obtuleris ei, ex qua illu-
minata tibi fulxit cometa, illam ego eadem mole eodemque loco succendam, inter-
micantibus per illam impune sideribus, nullo eorum velato, pallente nullo. Hoc
ergo unum si dederis, caetera per me tibi habeas licet. Aio igitur, dum Peripateti-
cum ago, cometae pabulum, luci concipiendae parum aptum, succensum licet, mi-
care languide, ac proinde stellarum aspectum minime impedire. Cur enim flamma
reperiri non possit, cuius splendor cometae nostri lucem non superet? ac proinde
nec stellas velet? Dum ergo ex me quaeris, sitne cometae flamma nostris similis,
respondeo, tenuioris illamn longe splendoris esse, et propterea, cum luminosa,
te etiam auctore, iuxta luminis sui modum opacitatem induant, longe minus
opacam, ideoque nihil stellarum aspectui officere. Non igitur mirum, si cum
nostras adhibui flammas, per eas non stellas conspici iusserim, sed carbones,
ligna atque id genus alia, quod hae lucidioris materiae sint quam cometae. Haec
autem omnia, quae de cometae perspicuitate diximus, de sola coma intelligenda
sunt, non autem de ipso cometae capite, quod densius multo et opacius est.
Sed vocant me tandem Hebraei pueri, per innoxios Babylonicae fornacis ignes,
spectante Rege, ambulantes. Cum enim ex eo quoque loco flammarum perspicui-
tatem arguissem, quod Rex eosdem videre se in medio ignis ambulantes testa-
retur, ait Galilaeus, non frustra verbis a me citatis etiam illud praemissum:
Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem, et excussit
flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem
:
quibus verbis innui aperte videtur, excussa prius atque amota omnino ab Angelo
flamma, per purum aerem Regis aspectui transitum patuisse. Ego vero nullum ex
verbis illis causae meae detrimentum accidere arbitror. Theodoretus sane, hunc
explicans locum, ab ea tantum parte, in qua pueri ambulabant, excussam ab
Angelo flammam asserit, ut eam scilicet ab eorum corporibus removeret. Illi,
inquit,
qui foris erant, flammam incendebant, sed sanctus Angelus flammam
dissipabat, et medium fornacis partem (non enim ait totam) ignitis carbonibus
nudans, auram quandam frigidam et humidam, quae Sanctis multam afferret


pagina successiva »
 
p. 496