BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 497

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae

voluptatem, in eorum corpora immittebat. Rex sane tunc obstupuit, cum eos am-
bulantes et canentes intuitus est. Quod autem, cum laudes Deo canerent, iamque
Angelus flammam dissipasset, adhuc tamen illos circumsisterent flammae, quam-
vis eminus, ex eodem Theodoreto sic accipe: Azarias, a flammae fluctibus cir-
cumspersus, aperuit os suum, dicens etc.
Huic adde Chrysostomum. Ignis, inquit,
illis murus factus est, et vestis flamma
. Cui etiam consonat Cyprianus: Quomodo
et cum tribus pueris in camino ignis fuit, et quia in Deum simplices atque inter
se unanimes permanebant, flammis ambientibus, medios spiritu roris animavit
.
Quod si Patribus etiam probatos addiderimus interpretes, omnem plane summo-
verimus scrupulum. Gaspar Sanchez in eumdem locum, Media, inquit, pars for-
nacis vacua erat a flammis, ubi erant pueri: nam partem aliam, quae ad for-
nacis ostium pertinebat, occupabat ignis, quem late ad cubitos 49 evomebat fornax
.
Huic denique Cornelium a Lapide addamus, cuius haec sunt: Hi pueri ab igne
servati sunt, quia Angelus excussit ignem, eumque ab eis abegit, et removit ad
latera fornacis et extra fornacem
. Ex quibus omnibus constat, mediam tantum
fornacis partem flammis vacuam, Angeli ministerio, effectam; quod satis etiam
iis verbis exprimitur: Fecitque medium fornacis quasi ventum roris flantem. Sane,
si Angelus omnem a fornace flammam abegisset, et praeterea, ut ait Theodore-
tus, ignitis etiam carbonibus nudasset, cum eos postea e fornace Rex evocaret,
non dixisset, Egredimini de medio ignis. Quod si vis adhuc magna flammarum
occupabat quidquid reliquum erat fornacis, credibile est, proximas ostio partes,
unde illae erumpebant, et unde ad Regis oculos patebat aditus, reliquis vehe-
mentius exarsisse. Sed quid erat necesse flammas abigere, ut ambulantes inter
ignes pueri libere spectarentur? quando et prunas et ambusta ligna ingenetes
etiam inter flammas spectamus.
Iam, quod ad quinquagesimum primum examen attinet, aio, flammis non mi-
nus perspicuitatis esse, quam fumo ac nebulae: quemadmodum igitur si hae aut
rarissimae aut exiguae fuerint molis, rerum aspectum non impediunt, ita, iuxta
flammae materiam, eidem lux et perspicuitas inerit. An non materia, ex qua
cometae coma resplenduit, aut nebula aut aliquid rarissimae nebulae simillimum
fuit? per illam tamen sidera cernebantur. Ergo per tenuem aeque flammam,
similisque fulgoris, non difficilius eadem sidera spectarentur. Neque mihi mens
unquam fuit, flammas ab omni opacitate absolvere, qui aerem ipsum, nostratium
rerum rem maxime perspicuam, huiusmodi semper infectum labe volui, ad lumen
aliqua ratione sistendum. Licuit igitur mihi flammas perspicuas dicere, cum id
libuit, eisdemque, ac reliquis luminosis, opacitatem aliquam tribuere, cum utrum-
que iis conveniat, si cum diversis conferantur. Addo etiam, optime a me retortum
in ipsum Galilaeum eius argumentum. Cum enim eamdem opacitatem inesse
luminosis omnibus asserat, quam tribuit flammis, si valet inferre: «Cometa flamma
est, ergo perspicuus non est», valebit etiam tantumdem, si dicas: «Cometa lumi-


pagina successiva »
 
p. 497