BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De divinatione per somnum » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 498

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


nosum quid est, ergo perspicuus non est». At hoc est falsum; cum cometae coma
et luminosa et perspicua fuerit, etiam Galilaeo assentiente: falsum igitur erit et
illud. Non ergo pugnantia dicimus, si luminosa, e nostro casu, perspicua esse
affirmamus, mox eadem non perspicua, ex Galilaei placitis, pronunciamus.
Quod vero rationem invenit Galilaeus ad Aristotelis sententiam labefactan-
dam, ex comae ductu, quod haec, si flamma foret, in altum semper attolleretur,
non autem a Sole aversa porrigeretur in latus, et laudo et probo. Nisi tamen
flamma eadem vi aliqua Solis occulta impelleretur, atque in oppositam partem
veluti difflaretur, tunc enim neque sursum illa tenderet, nisi cum Soli oppositus
cometa consisteret, neque, verticem licet praetergressa, mutaret aspectum; sed
in aversam a Sole partem, in quam urgeretur, perpetuo vergeret.
Ut igitur quae hactenus semper diximus nunc etiam ad extremum repetamus,
affirmo fieri posse, ut flamma aliqua neque opaciori neque clariori constet ma-
teria, quam halitus ille, in quo, si Galilaeus credimus, ex solaris luminis refractione
aut reflexione cometae capillitium emicuit: hanc mihi flammam si quis accenderit,
eamdemque vel ultra Lunae plagas statuerit, mole etiam amplissima, nullum stel-
larum aspectui impedimentum allaturam existimo icona nota .

Examen LII.

Aristoteles ex cometis annum non pluvium sed siccum, ventorum vim ingen-
tem, ac Terrae motus, portendi asseruit. Aliter Galilaeo visum, quod, cum co-
metae huiusmodi nutriantur halitibus, ab illo incendio aut nullas aut certe pau-
ciores eorumdem halituum relinquendas reliquias credibilis sit, quam maiorem
illorum copiam praesignari. Ego vero illud contra attuleram: si qua in urbe per
fora ac vias magnam tritici vim dispersam negligenter haberi, ac vilissima quae-
que capita candidissimos panes depasci videns, merito rei frumentariae faculta-
tem tantam arguas, ut nulla in ea urbe penuria in longum tempus metuatur.
Ita, cum earum exhalationum sedes, quibus, ex Aristotele, cometa succenditur,
humilioribus plerumque plagis contineatur, neque altius evolent, nisi cum, suis
sedibus ampliores maiorisque loci indigentes, eo usque feruntur, quo illas sola copia
prodigit; potuit ex iis ad illas usque plagas perductis maxima earumdem copia
in his inferioribus designari: sic enim, si e puteorum ore exundantem late aquam


pagina successiva »
 
p. 498