Grassi, Orazio
Ratio ponderum Librae et Simbellae
quis videat, ingentem in imo aquarum affluentiam arguat necesse est. Et quam-
quam
nihil apertius dici poterat, quasi non satis perceperit Galilaeus quid dixe-
rim,
Merces, inquit, frumentarias in foro ac viis exponere, non est id demum fru-
mentum
consumere. At, Galilaee, triticum per fora ac vias dispergere ac negligenter
haberi, panem non nisi similagineum vilissime etiam plebeculae apponi, non
est id demum triticum consumere? Haec mea vox fuit, non quam tu mihi ad-
scribis.
Sed aptius multo, inquis, exemplum, et rei nostrae accommodatius fuerit,
si dicamus: quod Cubae cultores insulae cinnamomum pro lignis perpetuo incen-
dant,
haud sane immerito quis inferat, ea merce insulam abundare. At vero, si
audias in ipsis cinnamomi sylvis, incendio, nescio quo casu, excitato, arbores pror-
sus
omnes, nullo opportune occurrente, conflagrasse, ineptus plane sis, si e tam
vasto odoratae mercis incendio maiorem inde eius copiam portendi asseras. Ita
plane est, ut dicis; sed Aristotelis dictis ac meis prior huius similitudinis pars
accommodatur, non posterior. Neque enim dicimus, cometas ex incendio exhala-
tionum
omnium existere; neque hanc flammam in exhalationum veluti sylvis
excitatam: sed, sicuti ex cinnamomi maxima copia in sylvis fit ut Cubenses ex
eodem ligno e sylvis asportato sibi ignem domi nutriant, ita ex insueta exha-
lationum
affluentia in regionibus humilioribus oritur ut partes nonnullae leviores
altius evolent, ubi caelestibus illis orbibus propiores eorum rotatu incendantur:
et quoniam eo halitus huiusmodi non ascendunt, nisi cum inferioribus amplius
non capiuntur plagis, nulli dubium esse poterit, an eorum ascensu maior eorum-
dem
copia in inferioribus significetur.
Aio igitur, cometas, ex Aristotele, eadem qua ventos materia constare: non
tamen hinc sequitur, si quid huius materiae arserit, eodem incendio absumen-
dam
pariter universam; cum nimirum in eadem materia una pars ad ignem con-
cipiendum
aptior esse possit, quam alia, ac proinde una ardere, non alia. Certe
si arbor aliqua, aut ramus saltem, una cum foliis incendatur, abibunt illico in
flammam folia, iisque ambustis, omnis illico flamma subsidet, nullis ignis reliquiis,
quod truncus, quamvis ex eadem materia constet, humidi tamen adhuc multum
admistum habeat, neque igni concipiendo sit aptus. Ita neque quidquid exhala-
tionum
ignearum nube clauditur, si qua pars illius micuerit, ardebit pariter uni-
versum,
sed paulatim alia parte disponetur, qua subitam iterum abibit in flam-
mam,
reliquis interim salvis adhuc atque integris, quae nondum aptae sunt
ignibus, aptissimae tamen ventis ac Terrae motibus excitandis.
Examen LIII.
Nihil amplius supererat expendendum, neque proinde quicquam Galilaeus
expendit. Disputationum tantum nostrarum iudicium eorum relinquit arbitrio,
qui utrisque scripta diligentius expenderint: quod praestare iis, etiam per me,
pagina successiva »
p. 499