BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plutarchus - De Alexandri Magni fortuna aut virtute » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 392

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Quoniam vero opus ipsum tribus et quinquaginta examinibus distinxit, quibus
totidem Librae meae partes expendit, levioribus iam cursim perstrictis, ad ipsa
tandem veniamus examina: in quibus, cum Simbellator deberet nucleum statim
quaestionis, si posset, infringere, maluit nugatoriis, iocosis et nihil ad rem facien-
tibus quaestiunculis librum conspissare, ne mihi, quam maxime sector, brevitatem
servare liceret. Statueram proinde ea omnia praeterire quae nihil ad cometas
spectarent; at quando aliis aliter visum, in unum ea colligam quae primis exa-
minibus continentur.
Negat, primo, Magistri mei Disputationem a se icona nota , quod questum fueram, acrius
impugnatam. Enimvero humanissimum dictum illud est, quo eum logicum
imperitum appellat icona nota ! O vocem melleam! At, inquit, Tychonem ea vox
petiit, non P. Horatium. Nihil ergo est, cur hoc nomine Sarsius asserat viluisse
mihi Romani Collegi dignitatem
. Sed hanc excusationem ne ipse quidem ad-
mittat; qui, eodem loco explicans quibus eam notam inustam vellet, eo vitio labo-
rare asserit Tychonem et cometici Problematis auctorem, hoc est Patrem Hora-
tium, quibuscum maxime negotium sibi esse profitetur: Al poter con sicurezza
chiamar tal moto per cerchio massimo, mancano gran punti da dimostrare, i quali
tralasciati danno indizio d'imperfetto loico. Perché, ancorch'e' sia vero ch'all'occhio
posto nel centro della sfera i cerchi massimi e i moti fatti in essi appariscano
linee rette, e i cerchi minori linee curve, non però è necessario il converso, come
richiederebbe il bisogno di Ticone e dell'autor del Problema
. Neque miretur nihil
se in illa Disputatione invenisse, quo, ut ipse quidem existimat, offendi merito
possemus: vulnera enim laesus sentit icona nota , non is qui infligit; ac saepe vi-
bratus gladius alte descendit in pectus, nec vulnus prodit auctori, cum acies
acutior moras nullas vestium patitur, et ferit celerius, ipsumque ad tempus fallit
quem perdidit.
Neque tamen quod in Galilaeo reprehendimus, Magistro meo tribuendum est,
quod et ipse adversus Aristotelem disputarit: id enim usque adeo modeste prae-
stitit, ut, sententia tantum illius improbata, ne Aristotelis quidem nomen unquam
usurparit. Quamquam ego non is sum, qui severas adeo leges feram,
nihil ut quisquam adversus summorum virorum placita sentiat,
nihil ut dicat icona nota . Scio illos multa praeteriisse, quae pone sequentium oculos faci-


pagina successiva »
 
p. 392