BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - In De sensibus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 393

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


lius feriant; scio nos veritatem, non aliorum dicta, studiis nostris sectari. Verum
et illud scio, clarissimos illos pulcherrimarum opinionum conditores ita nobis
natos esse, ita vitam ac studia nobis praeparasse, ut ad res plane admirabiles e
tenebris in lucem eruendas eorum interim labore ducamur, idque a nobis pro-
meritos, ut, nisi ingratissimi esse velimus, eosdem tamquam sapientiae antistites
revereamur; si quid igitur illi non viderint, si quid etiam peccarint, aut excu-
sandos, aut cum honore etiam corrigendos: ac si mihi contingat, temporis potius
quam ingenii beneficio, aliquid intelligere quod illos effugerit, non ita in me unum
conversus vivam, neque me unum ita suspiciam, ut despiciam prae me universos;
qui enim sibi unus placet, sibi etiam placeat necesse est. Contra vero, in-
genii quantumvis magni modesta dissimulatione, plus honoris amorisque sibi
quisque conciliat, quam si in eo summum decus positum existimet, ut viros viro-
rum maximos ea de sede ac grado deturbet, quem tot annos mundi pene totius
suffragio occuparunt, ac, veluti novus Hercules, illos, tamquam ingeniorum tyrannos
ac sapientiae monstra, conviciis domet ac iurgiis. Commiserationem enim ac sto-
machum movet vir honestus ludibrio habitus, neque potest huiusmodi commiseratio
sine mixtura odii esse, dum uterque spectatur et qui patitur et qui infert iniuriam.
Me mox arguit, quod non omnia cometici Discursus dicta impugnaverim, sed,
perstrictis breviter levissimis quibusque, potiora ne attigerim quidem. Putabam,
vel hoc nomine gratias acturum. Ut se res habeat, effecit ipse ut hanc adversus
illum accusationem afferre non possim, dum ne nomen quidem Librae meae
inexpensum reliquit. Ego vero ne Calvini quidem libros hac lege oppugnandos
suscipiam, ut aut nulla, aut omnia, eius dicta refellam. Ecquis enim liber est, si
Libram meam, Galilaei iudicio omnino pessimam, excipias, qui nihil boni verique
contineat? Sed quid hic ais, Galilaee? Egone is sum, qui in Disputatione illa
expendenda, levissimis quibusque tantum delibatis, a gravioribus abstinui? Hoc
si verum est, non video qua ratione verum aeque illud alterum esse possit,
quod examine quinto de me meaque Libra asseris: poi che in questa Libra niuno
de' miei pensieri viene approvato, né ci si legge altro che contradizioni, accuse e
biasmi etc.
Si ergo nullum dictorum tuorum, nulla cogitationum abiit a me
non improbata icona nota , quid hic me tantum levissima quaeque ac minutissima deli-


pagina successiva »
 
p. 393