BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De officiis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 394

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


basse quereris? Et tamen scis, arbitror, quem maxime memorem esse
oporteat icona nota .
Abstinendum, praeterea, mihi perpetuo dixeram ab iis verbis, quae irati magis
animi quam scientiae indicia sunt. Ergo Sarsius commotus est animo, inquit, et
subiratus: ab iis enim tantummodo abstinemus, ad quae aut nostro propendemus
ingenio, aut vehementi aliqua animi affectione impellimur
.
At ego non latine minus dixerim, abstinere me ab igne manum, et
ab amaris os, a quibus tamen etiam natura abhorreo; neque propterea mihi
quisquam grammaticorum iure succenscat icona nota .
Caeterum, an inurbane se gesserit Sarsius cum Disputationis cometicae aucto-
rem fecit Galilaeum, satis superque ostensum est supra.
Quoniam vero ad nostras de cometis quaestiones explicandas primo loco sta-
tuendum erat, quaenam aptior hypothesis et mundi dispositio foret, dixeram, ei
me adhaesisse quae Tychoni arriserat magis, hoc est ei quae coelos fluidos ad-
mitteret: nam solidos inter et adamantinos orbes, quales plerique Ptolemaeo
fuisse coelos existimant, haud facile discurrere ac vagari cometae poterant; Coper-
nicus, utpote damnatae sententiae, praetereundus silentio fuerat. Hic vero inepte
Copernicum et Ptolemaeum nominari asserit, quod ii nunquam de cometis ege-
rint: immo vero, Quin tu, inquit Simbellator, aeque Bartolum aut Livium allegas
in tua causa?
Quaeris? illi nempe, quod e re nostra erat et quod unum quaere-
bamus, coelestium corporum texuerant ordinem; corporum vero civilium textu
Bartolus occupabatur; hic terris, illi coelo leges ponebant; astra illi sub signa,
Livius castra cogebat; illi aetates ac tempora disponebant Orbis, hic Urbis. Vide
sis attentius aliquanto, quorsum Copernici et Ptolemaei inciderit mentio; advertes
fortasse non frustra, sed prorsus necessario, nominatos fuisse: non enim de co-
metis tunc agebam, sed de mundi hypothesi, quam uterque assignarat, ut Libram
legenti constabit.
Ex Tychone vero, praeter hypothesim, id unum desumpsimus, ut per parallaxis
exiguitatem, et motum in circulo maximo apparentem, cometae distantiam meti-
remur: haec tamen ipsa demonstrandi longe aliam inivimus viam. Erraveritne


pagina successiva »
 
p. 394