BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Analytica posteriora » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 395

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


idem Tycho in sua illa demonstratione, ut contendit Galilaeus, an non, haud
vacat hic quaerere; quaerent fortasse alii: mea nunc, non aliorum dicta, tueri
consilium est.
Sed videamus quam belle quamque artificiose Galilaeus, quos in Magistri mei
Problemate prius non carpserat sales ac iocos, nunc demum, clam licet atque
obiter, perstringat. Haud ita severi sumus, inquit, ut a iocis et poeticis suavita-
tibus abhorreamus. Quin potius in Patris Hotatii Problemate delectarunt nos co-
metae cunabula, patria, funus et fax ipsa ad Mercurii Solisque coenam cohonestan-
dam accensa; neque propterea ea nobis minus probata sunt, quod 20 post coenam
diebus fax illa succensa sit, quod sciremus, ubi Sol adsit, frustra faces accendi,
quod idem non coenet unquam, sed prandeat semper, hoc est interdiu, non autem
noctu, cibum sumat. Haec omnia libenter audivimus, neque per iocum dicta serio
expendenda putavimus
.
Acute. At mihi non indiscussa abibunt. Viginti post Solis ac Mercurii con-
gressum diebus, inquis, fax illa succensa est
. Erras, in ipso congressu succensam
puta. Quaeris cur ea non compararet? eadem qua Mercurius latebat in umbra,
hoc est in clarissima Solis luce, nec ante visa nobis est quam a Sole remotior
oriretur heliace. Sic auctor ipse cometici Discursus: E sia O il luogo della sua
prima apparizione, non si essendo veduta innanzi per esser troppo sotto i raggi
del Sole. At ubi Sol est, inquis, frustra faces accendimus
. Ita plane, si ideo adhi-
beantur, ut quasi in tenebris laboranti praeluceant. At nunquid ignoras, prin-
cipibus viris ac regibus id moris esse, ut non nisi accensis facibus potent, pran-
deant licet in meridie? Regi igitur siderum non ad lucem, sed ad honestamentum
qualecumque, facem hanc succensam scito.
Quid, quod non coenare, sed prandere Soli mos est? is enim noctem nescit, quae
sola coenae destinatur. Ut video, erit tibi, Galilaee, negotium cum Sosia, cui una
cum Mercurio os pugnis occilles, quod Solem appotum probe invitasse in coena
se plusculum dixit. Age sis, omitte ista persequi, quae mathematicis characteribus,
quos tu apprime calles, mundano hoc in volumine exarata non sunt: ex histo-
ricis aut poetis haec petuntur, quibus ipse haud multum fidis. Vis nosse, qua
hora coenare mos esset antiquis? tenax autem propositi Sol est, et moris anti-
qui servator perpetuus. Adi Martialem, horas diurnas percurrentem versibus, et
quibusque sua tribuentem negotia:
Sufficit in nonam nitidis octava palestris:
Imperat extructos frangere nona toros.
Hora libellorum decima est, Eupheme, meorum,
Temperat ambrosias cum tua cura dapes.

Vides igitur accumbendi horam nonam fuisse in decimam usque totam; coena-
batur ergo interdiu: hae siquidem horae, si ex inaequalibus, quibus antiqui


pagina successiva »
 
p. 395