BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Analytica posteriora » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 396

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


utebantur, ad nostras revocentur, aestivo quidem tempore vigesimae ac vigesimae
primae congruent, hieme vero vigesimae secundae ac tertiae.
Non est ergo nox sola coenae destinata, potuitque Sol coenare, quamvis noctem
nesciat. Absolve Sosiam icona nota .

Examen VIII.

Ab hoc examine, in quo Galilaeus, cum a proposito diu multumque aberrasset,
in viam redire visus est, responsionem quoque meam ad certum redigam ordi-
nem. Quaeritur in hoc, an P. Horatio, cometae distantiam ex parallaxi indaganti,
eximendus prius esset cometa ex apparentium et inanium simulacrorum nu-
mero, quod Galilaeus contendebat: cum enim huiusmodi simulacra parallaxis
legibus non sint obnoxia, nisi prius statueretur cometam inane lucis figmentum
non esse, frustra eius distantia per parallaxis observationes investigari videbatur.
Respondi, Magistrum meum adversus Aristotelem disputasse, apud quem nullam
cometa vani spectri suspicionem incurrerat, sed flamma habebatur verissima;
nihil proinde fuisse, cur legem hanc ipse nobis imponeret.
Hic vero Galilaeus, Nulla, inquit, Sarsii argumentis vis inest. Neque enim
quasi Patrem Horatium alloquentes statuimus, eximendum prius cometam ex ina-
nium simulacrorum numero, ut in eo metiendo vim suam parallaxis exerceat; inepte
siquidem illi, adversus Aristotelem disputanti, id oneris impositum a nobis fuisset;
sed generatim ac toti mundo eam posuimus legem
icona nota .
Sed nimirum haud difficile sit indagare, quibuscum ii loquerentur, toti ne
mundo atque universim, an vero singulatim Patri Horatio leges illas positas vel-
lent. Illam ergo ipsam de cometis Disputationem adeamus, in qua, cum prius
auctor multorum enumerasset sententias, haec addit: Tra queste esaminerò prin-
cipalmente i maggior fondamenti di Ticon Brae, come di quegli che, censurando
gli scritti di tutti, n'ha trattato più diffusamente e con maggior confidenza de gli
altri. Appresso verrò al Professore di Matematica del Collegio Romano, il quale in
una sua scrittura ultimamente publicata pare che sottoscriva ad ogni detto d'esso
Ticone, aggiungendoci anche qualche nova ragione a confermazion dello stesso
parere. Dico dunque, con questi autori principalmente parlando (vides, arbitror,
quosnam hic alloquatur),
che lo inferire la molta o poca distanza de gli oggetti
dalla piccolezza o grandezza della parallasse
, etc. Ex his constat, haec quae de
parallaxis argumento subtexuntur, Tychoni et Magistro meo obiici. Magistrum


pagina successiva »
 
p. 396