BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Analytica posteriora » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 380

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


has a me quoque propere avertam? Audebo id sane, ac, nisi per alios steterit,
extinguam omnino, nulli ut in posterum noxiae, nulli ut sint amplius iniuriosae.
Alimenta certe atque irritamenta subducam omnia: sic enim fiet, ut vorax ma-
lum inedia absumatur et fame? Et quamquam is, qui Libram meam exactis-
simus censor expendit, loquenti nullam sibi legem imponi voluit, sed, ut verbis
eius utar, licentia potius baccanali usurum se in nos icona nota minatus initio,
toto dein opere praestitit quod promisit, ego tamen, qui in hoc Romano Colle-
gio icona nota non eam solum philosophiae partem edoctus sum quae rerum naturam
spectat, sed illam etiam quae mores animumque componit, id iam a multis annis
ago, ut iniuria ad me pervenire non possit, aut, si forte pertingat, lentam nacta
materiam, levius luctetur in molli. Sic pila, duro allisa marmori, multiplici casu
ac saltu resilit reciditque; eadem, molli allisa culcitrae, vel primo immoritur
ictu. Est autem, ut ait Seneca, ingenii natura infirmi, muliebris et delicati, facile
contumeliis commoveri; quarum plerumque pars maxima constat vitio inter-
pretantis. Age igitur, et veram scribendi methodum a Galileo edocti, ne quid inexpen-
sum abeat icona nota , ab ipso operis nomine exordiamur; cui latinitati donando haud sane
parum mihi laborandum fuit, ut nesciam an quicquam aliud, in toto hoc volu-
mine confutando, mihi molestius acciderit.
Quamquam enim permultae occurrebant voces, e latinitatis foecundissimo penu
depromptae, idem re ipsa sonantes, iis tamen hetruscae vocis sapor minus exprimi
videbatur. Noram hoc nomine Saggiatore, si prima eius repetatur origo, eum
significari qui vina degustat, libat, pitissat icona nota ; sic etiam ea voce Saggiuoli exprimi


pagina successiva »
 
p. 380