BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 397

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


vero meum in eo Problemate adversus Aristotelem maxime disputasse, si mihi,
si Disputationi ipsi non creditur, Galilaeo saltem id asserenti credatur: Aggrava
il Sarsi non poco la riputazion del P. Grassi suo precettore, principale scopo del
quale nel suo Problema fu d'impugnare l'opinione d'Aristotele intorno alle comete
.
Quibus ita explicatis, haec facile constant: Aristoteli cometam realissimam rem
esse, ac proinde ei, qui adversus Aristotelem agat, non esse cometam ex inanium
simulacrorum numero eximendum; Patrem Horatium adversus Aristotelem toto
illo Problemate disputasse; ei ergo non fuisse eximendum cometam e numero
inanium et apparentium simulacrorum; hanc vero nihilominus legem eidem, in
illa de cometis Disputatione, ab auctore impositam fuisse, quod tam diserte
negat Galilaeus.

Examen IX.

Si Sarsii Magister, inquit Galilaeus, eos tantum insectatur, apud quos nullam
cometes vani spectri incurrit suspicionem, debuerat nos quoque Sarsius praeterire,
qui in eorum numero non sumus.
Multo sane melius. Si Galilaeus, aut alius quispiam, universim eos impugnat,
qui ex parallaxis quantitate absolute distantiam cometae metiuntur, non debue-
rat disputationem suam ad duos tantum, Tychonem et Patrem Horatium, diri-
gere, qui, cum non universim et absolute, sed adversus Aristotelem disputent,
eiusdem Galilaei iaculis expositi non sunt. Et ii tamen mihi abiissent intacti, nisi
provocassent. Quid enim, si nobis alio itinere pergentibus atque ab iis declinan-
tibus, utro ac studiose nostros ipsi sese indiderunt in pedes? Caeterum, quid
me hac in re deceret, cautum et provisum est abunde.
Dixeram, Cardanum ac Tilesium, quibus cometa inane spectrum fuerat, ste-
rilem atque infelicem philosophiam nactos, libros posteris, non liberos, reliquisse.
Quid hic Galilaeus?
At quae pietas est, inquit, Sarsi, Cardani ac Tylesii splendori tenebras offundere,
ut vel naevum Magistri tui alieno malo contegas? Hos tu nullius ponderis philoso-
phos, infirmos ac debiles, hos tu parum philosophiae peritos vocas? At quae porro
pietas est, Galilaee, eorum partes suscipere (dicam multo quam antea liberius)
quorum damnata multis partibus, ut parum catholicis rebus amica, philosophia
aeterna potius oblivione sepelienda iam fuerat? En, ut illos ingenii illa libertas
toties decantata, commendata toties, sine lege excurrentes ac vagos tandem de-
volvit in praeceps! Hae sunt doctrinae hominum et daemoniorumf, ut cum Tertul-
liano loquar,
prurientibus auribus natae, de ingenio sapientiae saeculi, quam Domi-
nus stultitiam vocans, stulta mundi in confusionem etiam philosophiae ipsius elegit:
ea est enim materia sapientiae saecularis temeraria interpres divinae naturae et
dispositionis
. Cardanum igitur ac Tilesium laudent qui volent, ego laudationum


pagina successiva »
 
p. 397