BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 399

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Praeterea, dum, horum infelicitatem excusans, ait: Sapere omnino paucorum
esse, et quanto quisque ingeniosius ac penitius in arcana naturae admittitur eaque
melius internoscit, tanto minorem asseclarum gregem eum ducturum, videat ne forte
sibi male ominetur, atque interim pergat.
Asseris, Sarsi, non latuisse Magistrum tuum eos, qui cometam inane spectrum
affirmarent; sed ab illo studiose praetermissam opinionem illam, ut nullius pon-
deris ac plane vanissimam. At si verba P. Horatii pensentur, aperte constabit,
nunquam eos illi in mentem venisse; qui si eius animo aliquando occurrissent,
irides, halones atque id genus alia, parallaxis lege, cui non subiacent, exemisset;
non exemit tamen: sic enim ille in suo Problemate: Statuo, rem quamcumque
inter firmamentum ac Terram constitutam, si diversis e locis spectetur, diversis
etiam firmamenti partibus responsuram
. Ubi, si irides et halones obiecero, huius
omnino legis ignaros, dictum illud suum ad vera et realia tantum obiecta restrin-
gendum asseret: quod antea non praestiterat. Sero igitur sapiunt Phryges.
Ego vero hinc potius evinci putabam, Magistro meo halones atque irides ita
venisse in mentem, ut propterea signatis verbis in sua hac positione illa exclu-
serit ex eorum numero, quae parallaxis legibus subiacerent. Cum enim, ex ipso
Galilaeo, ea omnia simulacra oculorum ludibria sint, colores illi ficti, non veri, uno
verbo, nihil, qui dixit Statuo rem quamcumque, ea omnia exclusit quibus, cum
nihil sint, rei nomen convenire non potest icona nota . Secundo, tacito Galilaei
ipsius suffragio, iris atque iridis similia, quidquid sunt, aut quidquid verius
non sunt, in ipso oculo sunt. Qui ergo dixit, rem quamcumque inter firmamen-
tum ac Terram, sive, quod idem est, inter firmamentum atque oculum, constitu-
tam, ex hoc etiam loquendi modo vana isthaec simulacra, ex ipsius saltem sen-
tentia, exclusa voluit, quae non inter firmamentum atque oculum, sed in ipso
sunt oculo.
Miratur icona nota deinde Galilaeus, quod inter cometae caput et barbam discrimen
inesse putaverim. At ego mirer potius, si cui idem sit caput quod barba. Dixeram
autem, priscis illis, si de cometae capite loquamur, nunquam id pro inani simu-
lacro habitum. Existimat ergo Sarsius, inquit, comam saltem illius vanam fuisse
imaginem. Nego consequentiam. Caput cometae ab hac vanitatis calumnia vindi-
care mihi curae fuit; an postea longioribus comis aliqua insit vanitas, viderint
qui eas plus aequo promittunt. Otiosa igitur est ea tota de realitate tractatio:
ego certe id realis nomine intelligi volo, quod voluit ipse, hoc est rem plane non
fictam, sed veram, unam, certoque loco consistentem.


pagina successiva »
 
p. 399