BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Timaeus Locrus - De natura mundi et animae » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 400

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Falsum autem omnino existimo, quemquam e priscis illis existimasse cometae
caput inane lucis ludibrium. Quem enim id sensisse putes? non Anaxagoram aut
Democritum, quibus cometa stellarum congeries fuit; non Pythagoram, qui eun-
dem planetam aliquem, brevi tempore comparentem ac latitantem diutius, esse
voluit; non Hypocratem aut Eschylum, qui planetam, natura calvum, ubi ab
humoribus fictam sibi comam aptasset, in cometam abire, mox eumdem, decidente
coma, in planetam redire solitum, affirmarunt. Nullus igitur e numero illo extitit,
qui clarissimo lumini vani capitis notam inureret. Quod vero, recedente coma,
abire pariter cometam dixerunt, nihil mirum: cum enim cometa tum ex vero
planeta, tum ex ficta coma, constare diceretur, horum altero abscendente, come-
tam perire necesse fuit; sic etiam comatus esse desinet, cui coma deciderit. Licuit
igitur Magistro meo, adversus Aristotelem disputanti, cometae distantiam ex
parallaxi invesitgare, quamvis prius ex apparentium imaginum numero illum non
exemisset: eximit tamen, ut ex ipsa eius loquendi forma constat, quod supra
ostendimus.

Examen X.

Argomentum alterum, quo P. Horatius cometam flammam non esse adversus
Aristotelem contenderat, ex ipso cometae motu desumptum fuerat, qui in circulo
maximo fuisse inferebatur ex eo, quod loca observationum omnia lineam descri-
berent rectam. Hic vero, Erras, inquit Galilaeus: ex motu in linea recta appa-
rente id unum evincitur, motum scilicet illum in plano fuisse circuli maximi, in
quo motus omnes, quicumque illi tandem fuerint, nobis recti videbuntur. Quid enim?
si cometae motus revera rectus fuisser, an non loca observationum omnia lineam
quoque rectam constituissent? Falleris ergo, Sarsi, si hinc infers, cometam motu
suo partem circumferentiae maximae descripsisse.
Ut huic examini satisfiat, ponenda prius quaedam sunt, quibus longe facilior
obiectorum a Galilaeo evadet solutio.
Primum est, Tychonem et Magistrum meum, cum dixerunt cometam de-
scripsisse partem circuli maximi, non de vero motu locutos, sed de apparenti
solum; neque voluisse, lineam cometae motu in coelo descriptam revera arcum
fuisse circumferentiae maximae, sed tantum, lineam illam, quam probabile esset
curvam fuisse (cuiuscumque tandem curvitatis ea fuerit), semper intra fines atque
in superficie circuli maximi sese continuisse; neque enim plus aliquid cometis
tribuere voluerunt, quam planetis aut Soli ipsi. Quin ipse Tycho id unum semper
agit hoc argumento, ut similitudinem ostendat motus cometici et motus plane-
tarum: planetae autem suis motibus non describunt circumferentias revera maxi-
mas, sed aut circulares quidem, sed eccentricas, aut ne circulares quidem, sed
ellipticas: v. g., Sol ipse motum describit mundo eccentricum, non ergo circum-


pagina successiva »
 
p. 400