BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 402

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


fieri non potest, nisi ii circuli in superficie eiusdem sphaerae descripti sint. His
positis, Ergo, inquit, epicycli Veneris et Mercurii circuli maximi non sunt, sed
minores
. Nego consequentiam: ii enim in superficie sphaerae descripti non sunt icona nota .
Sane non minus apte inferre Galilaeus poterat: Ergo currum rotae circuli
maximi non sunt icona nota . Si ergo epicycli Veneris et Mercurii ad sphaeram mundi
referantur, neque maximi sunt neque minores, cum in eius superficie descripti
non sint: si vero iidem epicycli suas sphaerulas spectent, circuli maximi sunt:
minus igitur apta est ea illatio. Circulus autem quilibet, quantumvis mole mini-
mus, si tamen ad sphaeram eadem diametro descriptam referatur, maximus erit.
Ita zodiacus, aequator, horizon, coluri, in sphaeris ligneis aut aereis, quibus pro
exemplis utimur, circuli maximi dicuntur, qui tamen longe minores sunt quam
veri epicycli Veneris et Mercurii. Nihil ergo impedit circulorum exiguitas, ne
iidem maximi dicantur; sed habenda est ratio sphaerarum, in quarum superficie
descripti ii sunt.
Praeterea, Statuamus ergo, inquit, ex dictis, motu in linea recta apparente
non magis inferri posse motum per circumferentiam maximam ductum, quam per
circumferentiam minorem
. Sed hoc quoque falsissimum est. Si quis enim ex motu
in linea recta apparente inferat illum per circumferentiam maximam descriptum,
inferet aliquid quod revera esse potest, quamvis non necessario, contingenter
saltem: at qui inferat, motum illum fuisse per circulum minorem, falsum asseret
semper, cum impossibile omnino sit, motum per circulum minorem ductum ei qui
sit in centro sphaerae videri rectum icona nota .
Ac proinde aptius aliquando locutus is videatur, in casu nostri cometae, qui
ex motu in linea recta apparente intulit eo descriptam circumferentiam maxi-
mam, quam is qui inde motum per lineam rectam et perpendicularem productum


pagina successiva »
 
p. 402