BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 403

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


invexit: illius siquidem dictum contingenter saltem verum esse potuit, huius vero
ne contingenter quidem, vel ipsius Galilaei confessione, cometae motibus potest
accommodari.
Nihil igitur est quod aegre feram, docte scilicet usque adeo atque erudite,
reconditum illud geometriae secretum utilitati omnium a Galilaeo evulgari, Non
inferri, scilicet, necessario, Solem, cometae caput et caudam ipsius per eamdem
lineam rectam duci, ex eo quod in una eademque recta linea nobis posita videantur.
Posito enim arcu circuli maximi ABC et Sole in A, capite cometae in B et
cauda desinente in C, oculo nihilominus posito in D, tria illa, Sol A, caput B
et extremitas caudae C, in eadem linea recta CA comparebunt. Neque video quae
inde mihi doloris causa possit existere, cum nulli dictorum meorum id adver-
setur icona nota . Immo vero, si Galilaeus Magistri mei verba paulo diligentius expen-
derit, intelliget fortasse, venisse illi in mentem quod hic quasi quid novum et
inauditum profertur, potuisse nimirum cometae caput et caudae extremitatem
una cum Sole in eadem recta linea spectari, quamvis revera triangulum consti-
tuerent. Ait enim ipse: Quae omnia satis ostendunt, cometae corpus Solis plane,
non suo, fulsisse lumine, in quo solares radii aut refracti aut repercussi ulterius
procederent et caudam formarent
. Qui autem fieri potest, ut repercussi ulterius
radii producantur, nisi reflexionis locus B, hoc est cometae caput, Sol A, luminis
fons, et reflexi radii extremitas C, triangulum constituant? Si quid igitur aegre
ferendum, id unum scilicet est, quasi e tripode et cortina proferri quae iam ab
aliis prolata et vulgata, minori quamvis fastu ac verborum ambitu, fuerant.
Quinto, miratur cur, cum dixissem constare iam satis motum illum rectum
et perpendicularem cometis non esse tribuendum, tanto nihilominus studio eum-
dem postea impugnare decreverim. Sed miretur hic etiam, quod, cum Fidei nostrae
capita certissima sint et credibilia plane nimis iam facta, eorumdem tamen veritas
adversus eiusdem Fidei hostes quotidie variis rationibus comprobetur.
Postremo, neque illud verum est, lectoribus me fucum facere voluisse: Parmi
che 'l Sarsi, sentendosi di non poter far altro, cerchi d'avviluppare il lettore. Ma
io cercherò di disfare i viluppi
. Nempe iis ipsis scribebam icona nota , quibus Ga-
lilaeus ipse; qui porro ii non sunt, quibus adeo facile imponatur. Norit hos quoque
lynceos fuisse et perspicaces, nec opis alienae indigos ad tricas, si quas in meis
scriptis offendissent, evadendas: suam proinde operam ii hac ipsa in re dum
offert, nimiae credulitatis eosdem, clam licet, accusat, et se unum supra lynceos
omnes Epidaurium profitetur.


pagina successiva »
 
p. 403