BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sophista » Campanella, Tommaso I processi - p. 174

Campanella, Tommaso

I processi di Tommaso Campanella


lus, Augustinus et alii Patres omnibus sapientibus humanis auscul-
tant, ubi bene dixere conformiter ad theologiam: ergo utilis est
probatio ex illis mihi; nam per Sanctum Thomam (secundo De ge-
neratione
et tertio Contra Gentiles) sydera sunt verae causae rerum
humanarum, vel per se et dirette, vel per accidens indirecteque,
et divinarum sunt signa, ut et Calcidius dicit Super Timaeum. Salo-
mon (primo Ecclesiastici investigavit diligenter omnes scientias
humanas, habens divinam ; et Abraham et Noė fuere a Deo doc-
ti et astronomi quoque naturales, per Ioseph et Philonem ; et
Moyses fuit imbutus omni scientia Aegyptiorum, ait Ecclesiastes et
Philo , quamvis a Deo fuerit etiam edoctus etc.
Mundum incoepisse omnes philosophi dicunt, excepto Ari-
stotele, falso authore; consummatum iri dicunt omnes, excepto
Aristotele et Platone falsis; philosophia Christiana incoepisse et
defecturum vere docet.
Quicquid fuit aut erit in Ecclesia Dei est scriptum in lege et
prophetis et Evangelio, usque ad beatitudinem; alias deficeret ali-
quid in Ecclesia, perfectissima republica. Amos ait: "Non faciet


pagina successiva »
 
p. 174