BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Menaechmi » Campanella, Tommaso I processi - p. 182

Campanella, Tommaso

I processi di Tommaso Campanella


Ut ergo patet ex Ezechiele et Apocalypsi in terra erit haec felix
respublica universalis iuxta sapientes et Patres praedictos, quasi
quoddam praeludium illius Ierusalem, quae est in Coelo futura.
Dixit Christus: «Nunc autem regnum meum non est hinc», idest
de hoc mundo; nam erit hinc cum evacuaverit principatus etc.
Et captivabitur omnis intellectus in obsequium Christi, et ulci-
scentur apostoli omnem inobedientiam, cum completa fuerit no-
stra obedientia, ut Paulus ait . Et ideo arma eorum non fuere car-
nalia, sed verbum Dei; erunt autem utrique gladi, et sunt tantum
initiative modo. Scriptum est enim: «Dabo septem pastores et oc-
to primates, qui pascent terram Assur in gladio et terram Nem-
brot in lanceis
», idest principum huius mundi, ut patet ad Ephe-
sios
. Quicquid dicit Ezechiel post caput XL, et Isaias, et Zacharias,
Michaeas, Malachias de tranquillitate Ierusalem in Ecclesia com-
plebuntur in terra: ipsi enim aperte multa dicunt, quae non nisi in
terra fieri possunt, quod Deus condescendens desideriis piorum
faciet. Christus enim (ait Lactantius ) venit ad restituendum saecu-
lum aureum, quod adhuc non est factum: nec dum enim videmus
omnia subiecta ei
, ait Apostolus. In Apocalypsi ponuntur senato-
res albi huius reipublicae et mysteria eius et ordines regendi et
laudes divinae post praelia cum Antichristo et regnum in terra
post primam resurrectionem; et secunda resurrectio erit in glo-
riam, prima vero est a labore persecutionum, quae coepit tempore
Constantini, quando data est Ecclesiae pax Christianis, et comple-
bitur cum omnes nationes et principes convenient et facient de-
cretum universale, quod Christus est dignus aperire librum et re-
gnare super universum mundum cum suis Sanctis in tranquilla re-
publica mille annos. Et ideo dicitur:
Quod hoc imperium erit sacerdotale. Vocat enim Petrus ip-
sum: «Sacerdotium regale»; summus ergo sacerdos et papa erit


pagina successiva »
 
p. 182