BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Averroes - In De generatione animalium » Campanella, Tommaso I processi - p. 184

Campanella, Tommaso

I processi di Tommaso Campanella


rex omnis terrae. Et Apocalypsis: «Fecisti nos Deo nostro regnum
et sacerdotes
». Et Isaias: «Venient alieni et pascent pecora vestra,
et filii eorum vinitores et agricolae vestri erunt: vos autem sacer-
dotes Domini, ministri Dei dicetur vobis, fortitudinem gentium
comedetis et in gloria eorum superbietis
», ut videmus initiatum
in papa et cardinalibus. Item, sacerdotium papae est secundum
Melchisedech, ut probat Apostolus ad Hebraeos; Melchisedech au-
tem erat rex et sacerdos , sine genealogia carnali, sicut papa non
per successionem carnis, sed electionem Spiritus sancti, est sacer-
dos summus et rex: ergo et «Dominus dominantium», ut ait sanc-
tus Bernardus: «antiquitate Adam, iustitia Abel, primatu Noė, sa-
cerdotio Melchisedech, patriarcatu Abraham, potestate Moyses,
primatu Aaron, iudicatu Samuel, regno David, apostolatu Petrus,
unctione Christus
», quod Constantinus olfaciens cessit impe-
rium illi et sedem, et remansit eius minister, quod adimplebitur in
omnibus regibus. Vide Baronium .
Quod ideo reges cessabunt patet ex co, quod pene invitus de-
dit regem Deus populo suo; volebat enim ut regnaret Samuel sa-
cerdos et filii eius, quod et signis de Coelo est contestatus (I Re-
gum
, XII); et ideo cessabunt sub pontifice, sicut sacrificia anima-
lium, quae pene invitus Deus dedit, cessaverunt, ut ait sanctus
Clemens Romanus , et Ieremias (VII), et Ezechiel. Item, scriptum
est: «Dedi eis reges in furore meo et auferam in indignatione
mea
». Sunt ergo reges Christiani ut congregent Ecclesiam relic-
ti, sed postea in omnibus se subiicient uni, unde praelia cessabunt
inter eos propter capitis authoritatem et uniti vincent omnes ho-


pagina successiva »
 
p. 184