BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Dionysius Periegetes - Orbis descriptio » Campanella, Tommaso I processi - p. 186

Campanella, Tommaso

I processi di Tommaso Campanella


stes Christi. Nascenti Ecclesiae dictum est: «Erunt reges nutricii
tui et reginae nutrices tuae
»; et: «Mammilla regum lactaberis»;
et: «Aedificabit Dominus Syon etc., in conveniendo populos in
unum
»; et Plato sub diis et sacerdotibus dixit fuisse saeculum au-
reum in Dialogo civile.
Quod Roma erit sedes talis reipublicae, sicut a Sibyllis Virgi-
lius edoctus posuit, in qua:
venturo laetentur omnia saeclo,
patet ex eo, quod est domina orbis et sedes Petri et filia Ierusalem.
Filiae autem Ierusalem a prophetis tale regnum post reaedificatio-
nem promittitur. Zacharias ait: «Et tu, turris gregis nebulosa fi-
liae Syon, usque ad te veniet potestas prima, regnum filiae Ieru-
salem
». Nomen Ierusalem datum esse Romae ex Petri potestate
patet, qui fuit episcopus orbis terrarum, teste Chrysostomo . Et
in Apocalypsi angelo Philadelphiae, «qui vicerit», promittuntur et
dantur claves David et nomen Ierusalem; Romae autem apud
papam esse claves David certum est: ergo et nomen Ierusalem;
nam et Philadelphia sonat «amorem fraternum», Roma autem in-
versis litteris est «Amor». Petrus vocat Romam Babylonem, sed
quando dedit pacem sanctis, tempore Constantini, devicto impe-
rio et haeresibus per pontificem, accepit nomen Ierusalem, et no-
men Babel in Constantinopolim fuit transpositum, ut patet ex Ni-
cephoro et Historia tripartita. Ecclesia Romana est filia synagogae
Ierosolimitanae per doctrinam Patrum; ergo etc.
Quod Ecclesia adhuc sub Babylone haereticorum et infide-


pagina successiva »
 
p. 186