Campanella, Tommaso
I processi di Tommaso Campanella
stes Christi. Nascenti Ecclesiae dictum est:
«Erunt reges nutricii
tui et reginae nutrices tuae
»; et: «Mammilla regum lactaberis
»;
et: «Aedificabit Dominus Syon
etc., in conveniendo populos in
unum
»; et Plato sub diis et sacerdotibus dixit fuisse
saeculum au-
reum in Dialogo civile.
Quod Roma erit sedes talis reipublicae, sicut a Sibyllis Virgi-
lius edoctus posuit,
in qua:
venturo laetentur omnia saeclo,
patet ex eo, quod est domina orbis et sedes Petri et
filia Ierusalem.
Filiae autem Ierusalem a prophetis tale regnum post
reaedificatio-
nem promittitur. Zacharias ait: «Et tu, turris gregis nebulosa
fi-
liae Syon, usque ad te veniet
potestas prima, regnum
filiae Ieru-
salem
». Nomen Ierusalem datum esse Romae ex Petri
potestate
patet, qui fuit episcopus orbis terrarum, teste Chrysostomo . Et
in Apocalypsi angelo Philadelphiae,
«qui vicerit», promittuntur et
dantur claves David et nomen Ierusalem; Romae autem apud
papam esse claves David certum est: ergo et nomen Ierusalem;
nam et Philadelphia sonat «amorem fraternum», Roma
autem in-
versis litteris est «Amor». Petrus vocat Romam Babylonem, sed
quando dedit pacem sanctis, tempore Constantini,
devicto impe-
rio et haeresibus per pontificem, accepit nomen Ierusalem, et
no-
men Babel in Constantinopolim fuit transpositum, ut patet ex Ni-
cephoro et Historia tripartita. Ecclesia
Romana est filia synagogae
Ierosolimitanae per doctrinam Patrum; ergo etc.
Quod Ecclesia adhuc sub Babylone haereticorum et
infide-
pagina successiva »
p. 186