BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Campanella, Tommaso I processi - p. 188

Campanella, Tommaso

I processi di Tommaso Campanella


lium sit, a quibus liberata habebit libertatem et erit illa felicitas
saeculi aurei et Ierusalem, manifestum est. Nam Italia tantum et
Hispania habent Christianismum purum, sed etiam haec est capti-
va sub quibusdam etc., unde dies et menses non nomina aposto-
lorum habent, sed deorum Romae quando erat Babel, idest Mar-
tis, Augusti etc. Unde adhuc praeliatur Ecclesia, ponens ferias, et
ritus gentiles Christianos faciens, ut calendarium Augusti, et Fe-
bruarium mutans, et aquam lustrationis contra daemones exor-
cizans, et philosophorum gentilium dogmata ad bonum trahens,
suaviter omnia disponens.
Quod rex Hispaniarum sit liberator positus a Deo, ut eruat
de manu Turcarum et haereticorum Ecclesiam suam nutu pontifi-
cia, patet ex eo, quod Deus instituit Cyrum, qui liberaret captivita-
tem qui typus fuit alicuius regis, cui modo sit functurus hoc mu-
nere. Non est autem aliquis inter Christianos melius ipsum re-
praesentans quam rex Hispaniarum. Omnia enim praeterita apud
Hebraeos sunt figura nostrorum et, secundum Beda , quae tempo-
re apostolorum fuere figurant quoque nostra. Dicit Isaias (XIX):
«Dic Cyro, christo meo, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam
ante eam gentes et regna
» etc. Nunc autem videmus quod, post-
quam Ferdinandus Aragoniae expulit Hebraeos et fugavit Mauros
post septingentos annos praelii cum eis, donatus est titulo Regis
Catholici, idest universalis, nutu Dei, a papa. Item Novum Orbem
dedit sibi Deus, et per gyrum in toto orbe regnat et fundat Eccle-
siam, et in omni hora offertur sacrificium missae Deo Coeli in im-
perio eius, sicut fieri fecit Cyrus in Ierusalem, aedificans templum,
ponens «iuge sacrificium» et liberans populum Dei. Item, praeva-
luit sicut Cyrus super omnes principes, et alii defecerunt. Item, est
ex linea Iaphet per Tubal, primum regnatorem Hispaniae, sicut


pagina successiva »
 
p. 188