BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Campanella, Tommaso I processi - p. 194

Campanella, Tommaso

I processi di Tommaso Campanella


praedicator quilibet, secundum Beda et alios; frater autem Do-
minicanus est albus, et licet sint alii ordines religiosorum alborum,
tamen magis convenit Dominicano per prophetiam Ioachimi et
propter titulum divinitus datum a papa ordini Praedicatorum.
Unde, etsi omnes praedicatores sint illi equi albi, tamen peculia-
riter Dominicanus apostolica authoritate praeponitur ex titulo.
Item, libri et gymnasia omnium scientiarum, apud eos melius
quam apud caeteros, idem probant et eorum professio. Item, ait
divus Apostolus: «Aemulamini charismata maiora»; ergo de-
bet optare frater Thomas Dominicanus ut sit ille, et conari quan-
tum in se est, et praeparare rempublicam Dei. Datur enim optan-
tibus et se praeparantibus gratia, ut ait divus Gregorius : bene er-
go fecit dicens Dominicanos esse equos albos Zachariae et Apoca-
lypsis
omnibus modis, qui ante finem mundi congregent prae-
scriptam rempublicam. Item, sanctus Vincentius, qui ad haec mis-
sus est, fuit Dominicanus. Adde fortius argumentum: quod adim-
plendum est in filiis (ut patuit in Sancto Vincentio) id quod coepit
in patre, sancto Dominico, scilicet:
Vergente mundi vespere,
novum sydus exoritur
etc.,
ut canit Ecclesia in hymno; et alibi:
Mundi iam fulget terminis;
et alibi: «Mundum vocans ad Agni nuptias, hora coenae paterfa-
milias mittit servum» etc. Et postea: «Ad hoc convivium tam per-
magnificum elegit nuntium sanctum Dominicum
6raquo;. Unde patet


pagina successiva »
 
p. 194