BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Biblia, 1 Cor » Campanella, Tommaso I processi - p. 198

Campanella, Tommaso

I processi di Tommaso Campanella


apostolorum in hora undecima. Et Ioannes (Epistola I) dicit quod
sumus in hora novissima et dat signum: «Multi» dicens «Anti-
christi sunt in mundo, unde scimus quod sumus in hora novissi-
ma. Ex nobis exierunt» etc., ubi haereticos vocat Antichristos.
Palam est autem ex Bellarmino et Rescio nusquam tempori plu-
res haereses fuisse quam nunc, ex Wicleff ad nos usque; ergo etc.
Sed dicunt: — Non venit adhuc Antichristus ille omnium nomina-
tissimus, post quem erit felicitas reipublicae et Israël salvus fiet, ut
docet sanctus Bernardus ; ergo etc. — Respondeo, quod sufficit
mihi multitudo Antichristorum maxima per argumentum sancti
Ioannis, quod «ex nobis» etc. Ille autem maximus, secundum
quosdam, est Machomet, et per Bellarminum forte est Lutherus;
sed non sint. Ille Antichristus durabit tres annos et dimidium, un-
de potest esse natus, sed suo tempore triginta annorum manifesta-
bitur; nam fuit vulgaris rumor, quod natus sit in Babylone anno
1589, unde nunc potest occultari a Diabolo. Sed sufficit mihi habe-
re signa magnarum mutationum pro illa republica, quam expu-
gnare conabitur nascentem Antichristus, qui parum durabit: ideo
non oportet esse natum. Item, Evangelium praedicatum est in
Novo Orbe, quo invento finem mundi praedixit sancta Brigida
futurum. Et per sanctum Matthaeum «tunc erit consumma-
tio
». Et Seneca, edoctus a Sibyllis, in Medea annis ultimis mundi
detegendum praedixit. Item, transierunt quattuor monarchiae,
quas sequetur nostra, per Daniel . Et Italia perdidit dominium: er-
go sumus in extremo per Balaam prophetam (Numeri, XXII ).


pagina successiva »
 
p. 198