Campanella, Tommaso
I processi di Tommaso Campanella
Item, regnum Turcarum prope est ad interitum in decimo quinto
imperatore: finito autem, Romana Ecclesia habebit
statum re-
quiei, per Lactantium . Apparuit ultima quatriga Zachariae , qui
sunt Iesuitae, ut multi putant. Item, Dominus Iesus ab arbore fi-
ci parabolam finis mundi discendam dixit; nam praecedent, ait, si-
gna, idest praelia, terraemotus, fames, et sonitus
maris, et motio-
nes in sole, luna et stellis
; ubi sanctus
Ambrosius Super Lucam:
«Quia in occasu», inquit, «saeculi sumus, praecedunt aegritudi-
nes
mundi, scilicet fames, pestilentiae et persecutio Hunnorum,
Gothorum, Vandalorum» etc. Et
sanctus Gregorius Super Lucam
ait praecessisse fames, terraemotus et praelia, ex quibus alia signa,
idest in sole, luna et stellis, proxima esse formidamus, quae non
longe esse ab aëris immutatione colligimus, pulchre sane: nam
non mutantur inferiora nisi superiorum mutatione corporum.
Haec autem signa, quae formidat sanctus Gregorius, nunc appa-
rent: nam sol decem millibus milliaribus
accessit propior ad
ter-
ram ex Ptolomaeo usque ad nos, ut praevidit sanctus Gregorius et
demonstrat cultura soli et morum septentrionalium, et instru-
menta
astronomorum Suetiae et Fillandiae.
Item, consensu
om-
nium astrologorum, aliquae stellae Scorpionis
intraverunt Sagitta-
rium et
aliquae Tauri Geminos, quod impossibile est
secundum
Aristotelem (primo De coelo), ut
fiat naturaliter. Et Plato ait quod,
quando fiunt tales exorbitantiae, omnes res humanae mutantur et
mundus incendia magna et inundationes patitur; et probat histo-
riis multis
idem Ioannes Annius praedicator
super fragmentis An-
tiquitatum: quae mirabilia nusquam hucusque visa debent prae-
dicari et monere nos finem totius naturae. Sunt enim aegritudines
pagina successiva »
p. 200