BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Campanella, Tommaso I processi - p. 200

Campanella, Tommaso

I processi di Tommaso Campanella


Item, regnum Turcarum prope est ad interitum in decimo quinto
imperatore: finito autem, Romana Ecclesia habebit statum re-
quiei, per Lactantium . Apparuit ultima quatriga Zachariae , qui
sunt Iesuitae, ut multi putant. Item, Dominus Iesus ab arbore fi-
ci parabolam finis mundi discendam dixit; nam praecedent, ait, si-
gna, idest praelia, terraemotus, fames, et sonitus maris, et motio-
nes in sole, luna et stellis; ubi sanctus Ambrosius Super Lucam:
«Quia in occasu», inquit, «saeculi sumus, praecedunt aegritudi-
nes mundi, scilicet fames, pestilentiae et persecutio Hunnorum,
Gothorum, Vandalorum» etc. Et sanctus Gregorius Super Lucam
ait praecessisse fames, terraemotus et praelia, ex quibus alia signa,
idest in sole, luna et stellis, proxima esse formidamus, quae non
longe esse ab aëris immutatione colligimus, pulchre sane: nam
non mutantur inferiora nisi superiorum mutatione corporum.
Haec autem signa, quae formidat sanctus Gregorius, nunc appa-
rent: nam sol decem millibus milliaribus accessit propior ad ter-
ram ex Ptolomaeo usque ad nos, ut praevidit sanctus Gregorius et
demonstrat cultura soli et morum septentrionalium, et instru-
menta astronomorum Suetiae et Fillandiae. Item, consensu om-
nium astrologorum, aliquae stellae Scorpionis intraverunt Sagitta-
rium et aliquae Tauri Geminos, quod impossibile est secundum
Aristotelem (primo De coelo), ut fiat naturaliter. Et Plato ait quod,
quando fiunt tales exorbitantiae, omnes res humanae mutantur et
mundus incendia magna et inundationes patitur; et probat histo-
riis multis idem Ioannes Annius praedicator super fragmentis An-
tiquitatum
: quae mirabilia nusquam hucusque visa debent prae-
dicari et monere nos finem totius naturae. Sunt enim aegritudines


pagina successiva »
 
p. 200