BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plinius Caecilius Secundus, Gaius - Epistulae » Campanella, Tommaso I processi - p. 208

Campanella, Tommaso

I processi di Tommaso Campanella


tatus sum talem mutationem; nam Deus utitur iis modis ad fidem
propagandam saepe. Sed inscrutabilia eius iudicia, cum dederint
signa futurae reipublicae, huic tempori congruunt ut articulo.
Item, est annus iubilei, quando ex Levitico unusquisque redit ad
possessionem hereditatis suae: Christus autem est «heres univer-
sorum
» per Apostolum; non est solum, ut prius, heres Israėl, sed
ipse «hereditabit in omnibus gentibus», ut scriptum est. Inunda-
tio Tybris signat multos populos confluentes ad fidem, praesertim
in iubileo: aquae enim multae sunt populi multi in Apocalypsi et
Isaia . Nihil autem movetur sine ratione in mundo: natura autem
ars et ratio divina est rebus indita per divum Thomam (secundo
Physicorum). Adde reconciliationem mirabilem regni Galliarum,
conversionem cantonis Helvetiorum et provinciae Prusiorum,
ad Ecclesiam Romanam, victoriam Ferrariae solo gladio spirituali
mirabiliter factam, quae sunt manipuli futurae messis totius mun-
di in horreum Ecclesiae hoc tempore congregandi ad praefatum
regnum, quod aquae Tybris (quae sunt populi multi ad Romam,
ex Apocalypsi) confirmarunt. Articulus ergo magnus cum iubileo
et signis possunt suadere simul.
Quod autem ratione dubitarim de mutatione Calabriae, pa-
tet ex eo, quod non modo signa praefata me sufficienter exagita-
runt, sed (ut praedixeram) terraemotus maximam partem provin-
tiae et Siciliae deturbavit, de cuius mina mihi oblata fuit prophetia
Abbatis Hydruntini, missa ad Plotinum, nobilem Stylensem, de


pagina successiva »
 
p. 208