BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Campanella, Tommaso I processi - p. 132

Campanella, Tommaso

I processi di Tommaso Campanella


Quod magis hoc tempore, quam alias, probatur ex eo quod est
articulus temporis, in quo per scientiam naturalem, qua utitur sa-
pientia theologalis "vocans ancillas ad arcem", observatum est
fieri mutationes: in septimo et nono et in coniunctis per Pythago-
ram, ut ostendunt circuitus morborum, divisiones aetatum in qui-
bus complexiones mutantur. Et Plato scripsit omnia regna in
septimo et nono mutari, quod probavit author Methodi historia-
rum
in Assiriis, Persis, Graecis etc.; et Augustus in septies no-
vem dixit homines periclitari; et Salomon omnia creata dixit in
numero; et Moyses utitur septenariis in creatione, in divisione an-
ni et in iubileo; et Ieremias in sabbatismo Terrae Sanctae, Daniel
et eorum expositores, praesertim sanctus Augustinus. Cum au-
tem hac futura sint quae inferam, in 1600 futura credendum fuit:
componitur enim ex 900 et 700, et cuncurrit iubileus, quando re-
vertitur Christus ad possessionem hereditatis ex Levitico, qui est
«heres universorum» ex Paulo.
Item, hoc tempus praecesserunt et sequentur mirabiles solis et
lunae defectus, et inundatio Tiberis et Padi, et in Calabria et Sicilia
terraemotus magni: signa enim naturalia signant naturae mutatio-
nes servientes suo Authori. Item, prodigiosi bruchi, et Styli visus
est cometes magnus in mense Iulio '99, et scala in aėre in cuius
summo erat cypressus, quare ergo non <sine> ratione dubitavi de


pagina successiva »
 
p. 132