Campanella, Tommaso
I processi di Tommaso Campanella
do Constantinus dedit pacem et victoriam
sanctis et omnes
causas
ad episcopos posse devolvi statuit, ut Historia
tripartita, et Nicepho-
rus , et Baronius etc. Scriptum est: «Tu turris gregis
nebulosa fi-
liae Sion, usque ad te veniet potestas prima, regnum
filiae Ierusa-
lem
»; filia Ierusalem Roma est,
ubi iterum in Petro Christus est
crucifixus et fundavit sedem: Petrus ait prophetas
«passiones et
posteriores glorias
» praedixisse Christi. Et quamvis per sensum
anagogicum dicant Patres aliqui futurae reipublicae
tranquillita-
tem futuram in Coelo, tamen praedicti Patres, quos
sequor, non
evertuntur a sensu litterali, quin conveniat fieri in terra
praelu-
dium aliquod coelestis reipublicae. Nam, ut ait Lactantius , Chri-
stus venit restituturus saeculum aureum, de quo quidquid di-
cunt poėtae, et quidquid philosophi de statu optimae reipublicae,
et prophetae de tranquillitate instauratati Ierusalem, adimplebitur
in Ecclesia in terra; nam post illam tranquillitatem
dicit divus
Ioannes et Ezechiel , quod surget Gog et Magog et vincentur a
sanctis: in Coelo autem hoc praelium non erit. Item,
in oratione
dominica precamur, ut adveniat regnum Dei, in quo
fiat voluntas
eius in terra sicut in Coelo; hoc autem desiderium
piorum
et prophetarum et poėtarum et philosophorum, ut terra habeat hanc
felicem rempublicam, non est adimpletum: adimplebitur ergo
cum Christus evacuaverit omnes principatus et fiet
regnum sacer-
dotale, sicut scriptum est: «Et fecisti nos Deo
nostro regnum et sa-
cerdotes
»; et Isaias: «Venient alieni et pascent
pecora vestra, et filii
eorum vinitores et agricolae vestri erunt. Vos autem sacerdotes
Domini, ministri Dei dicetur
vobis, fortitudinem
gentium come-
detis et in gloria earum superbietis
». Melchisedech
fuit rex et sa-
pagina successiva »
p. 136