BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Ilias » Campanella, Tommaso I processi - p. 140

Campanella, Tommaso

I processi di Tommaso Campanella


dixit mutationem Ierusalem et propter poenitentiam Ezechiae re-
gis distulit eam Deus; non est occisus: ergo nec debet occidi Iere-
mias, sed poenitentiam agamus. — Frater autem Thomas non est
propheta, sed sequitur eos: "Habemus" enim, ait sanctus Petrus,
"propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, donec"
etc.
Et Isaias "ad legem et ad testimonium" nos pro visione mittit in
omni re: non enim deficiet prophetia in Ecclesia Dei unquam, et
Ieremias insultat iis qui non cognoscunt visitationem Dei, cuius
habent legem propheticam, et exemplo ciconiae et turturis etc.
Sed dicit fiscus: — Tu dixisti, quod fient mutationes propter ma-
litiam Regis. — Respondeo, quod ipse contrarium semper praedi-
cavit; examinentur Stylenses. Sed arguit: — Quare dixisti ut elo-
quentia et armis fiat respublica in montibus? — Respondeo quod
praeparare rempublicam pertinet ad religiosos, magis autem ad
activos, quales sunt Dominicani, quorum libri et gesta et titulus
Praedicatorum favent tali sententiae. Item, quadriga equorum al-
borum mittitur ad aedificationem Ierusalem in Zacharia , et pri-
mus equus vincens est albus, qui egreditur cum Christus aperit
primum secretum talis status, et senatores albi ; professio autem
Dominicanorum et titulus et habitus astipulantur: per eos enim
qui asserunt statum in terra praefatum debere fieri, intelligunt.
Equi currentes sunt ordines bonorum hominum. Debet etiam ae-
mulari Dominicanus, ut sit ille equus; Paulus enim habet: "Ae-
mulamini charismata meliora"
, et abbas Ioachinus, qui de ordini-
bus prophetavit , tales Dominicanos depinxit, et scripsit, antequam
sint, esse equos Zachariae; qui divinat in uno, credendus est in
alio, praesertim sanctus et doctor, per regulam Moysi et Ieremiae
de agnoscendis prophetis. Tractare de republica pertinet ad phi-
losophos, ut Aristoteles et Plato et Cicero scripserunt; de republi-
ca Christiana ad philosophos Christianos; de prophetia ad obser-


pagina successiva »
 
p. 140