BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Campanella, Tommaso I processi - p. 162

Campanella, Tommaso

I processi di Tommaso Campanella


Cordua et Ioanne Thoma de Franza, unde patet non fuisse con-
silium fratris Thomae firmum, nisi fato mutationes illae darent
occasionem. Cum autem rationabiliter propter signa et prophetias
dubitaverit, non meretur poenam. Nec quia mortui sunt multi ob
hanc causam: quicumque enim mortui sunt homicidae fuerunt, et
Deus, quia abusi sunt dictis fratris Thomae et ob alia eorum pec-
cata, permisit mori. Item, praedicatio apostolorum et propheta-
rum plures rumores concitarunt; haec autem praedicatio fuit ad
utile reipublicae et Regis et papae; omnis autem novitas affert no-
va: hoc autem mirabile est, quod prophetae et philosophi dicentes
nova sicut rebelles notati sunt. Zelus enim regni fortior est zelo
mulieris, quam amans etiam a musca transeunte dubitat sibi tolli.
Est autem infelix Thomas musca in tanta re: quid agere potuit?
Praeterea sotii Catilinae, convicti et confessi de coniuratione ad
comburendam patriam et evertendum senatum (et iurantes bibe-
rant sanguinem vino mixtum), quia scelus non patrarant, adhuc
invenerunt in senatu Romano, regni zelantissimo, unam partem
senatorum, qui cum Caesare dixerunt non debere eos morti tra-
di. Et non inveniet frater Thomas apud Christianos misericor-
diam, qui nec scelus patravit, nec armis praetutatus, nec seditio-
nem commovit, et a prophetis et astris fuit ductus, et cum recta in-
tentione, et non subditus, nec princeps aut potens a quo possit ti-
meri?
Cum enim dicunt doctores, considerata conditione personae,
esse in iudicis potestate tradere clericum curiae saeculari an non,
intelligendum est de conditione quo ad illum actum tantum et
non quo ad omnia. Si quis enim esset facinorosissimus et nesci-
ret versus componere, accusatus quod composuit versus contra
Deum, licet credendum sit quo ad conditiones communes, non
tamen est credendum propter defectum conditionis spectantis ad


pagina successiva »
 
p. 162